{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hebraeis 1.501-546","citation":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis 1.501-546","ref":"1.501","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/1.501","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/1.501","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/1.501.md","author":{"name":"Nikodemus Frischlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin"},"work":{"title":"Hebraeis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis","urn":null},"verse":true,"words":288,"text":"Audiit hic magnae specimen pietatis labi\nExsequiis Sauli et Ionathae, post funera factum\nContinuo mittit,qui civibus ista reportent\nNuntia: sit vobis Iabaei gratia cives\nEt meritis vestris DEVS ipse optata rependet\nPraemia, qui Saulum tali exornastis honore,\nEt patrem et natos vestra tumulastis in urbe.\nIpse ego quae potero vobis quoque praemia reddam,\nVosque animis iubeo iam deinceps esse paratis,\nRex licet extinctus crudelibus occubet umbris\nMe tamen in Regem sibi gens delegit Iudae,\nErgo nusquam abero vestris dum vixero ceptis.\nParte alia Sauli patruelis Nerius Abner\nIsbosen Regem Mahanaea in sede locarat\nEt Gileadaeas illi subiecerunt urbes,\nAssuridumque domos, nec non Ieserelidos oram:\nBeniamidasque tribus, Ephraeaque moenia, et omnem\nQuae se Israelis iactabat nomine gentem.\nFilius hic Sauli parvo cum fratre superstes\nQui quadraginta iam vitae expleverat annos\nAemula cum vitrus animos stimulabat utrimque.\nNamque viri Isaidae Regem felicibus armis\nTutati, Abnerireprimebant agmina pugnis.\nTempore tunc quodam veterem Gibeonis ad arva Ioabus,\nHinc sua castra tenens, illinc ter maximus Abner.\nProvocat hic comites certamen ad acre Ioabi\nHaud animi infelix Abner: non abnuit illi\nPugnam Serviades; bissenosque agmen utrumque\nSeligit, ut vires illi experiantur in armis:\nBeniamidae Isbosae partes bissena tuentur\nPectora: Davidae totidem de sanguine Iudae.\nConcurruntomnes alternaque proelia miscent\nEt caput alterius prensat iam quisque capillis\nInfigitque ensem lateri: fit mutua caedes,\nInque vicem alterius telis illabitur alter,\nDonec Serviadae vicunt Abnerque recedit:\nServat adhuc campi nomen vestigia facti.\nTres ibi Serviadae quorum virtute Ioabus\nPrimus, it invictis felix Abisaus armis,\nAsaelesque potens animis certare manuque\nEt cursu pernice pedum praevertere cervos.\nIsque adeo celeri fretus super aequore planta\nAbnerem insequitur, quem postquam conspicit Abner\nAdmonet, a latere ut laevo dextrove recedat,\nInque alium totis convertat viribus arma:\nSed ferus Asaeles Abnero firmuis instat.","prev":{"citation":"Hebraeis 1.458-500","label":"NICODEMI FRISCHLINI HEBRAEIDOS.LIBER PRIMUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon, lines 1.458-1.500","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/1.458","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/1.458"},"next":{"citation":"Hebraeis 1.547-588","label":"NICODEMI FRISCHLINI HEBRAEIDOS.LIBER PRIMUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon, lines 1.547-1.588","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/1.547","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/1.547"},"credit":{"text":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml","quality":"ocr"}}