{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hebraeis 10.275-318","citation":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis 10.275-318","ref":"10.275","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/10.275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/10.275","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/10.275.md","author":{"name":"Nikodemus Frischlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin"},"work":{"title":"Hebraeis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis","urn":null},"verse":true,"words":276,"text":"Filius illius sceptro successit Ioras,\nDegener, et varii sectatus numina Beli.\nHuic pater infaustis natam sociaverat Achabi\nAthaliam ominibus quae recto a tramite patris\nImpia blanditiis seduxit in avia Regem.\nNon tamen exstingui Iessaeo in semine lucem,\nIpse DEVS voluit, quando hoc promiserat olim\nDavidae innocuo, fatorumque ordo volebat:\nHeredem heredi, natum succedere patri.\nVt vero solium patris conscendit Ioras,\nTriginta vitae transgressus desidis annos,\nPrimam egit stragem crudeli fratribus ense\nExstinctis, regnum sic muniturus avitum.\nTum proceres etiam ferali caede peremit\nNon paucos, veritus ne quis sibi retia tendat.\nVsque adeo impatiens regnum consortis, et atris\nPerpetrat orsa modis dominandi saeva libido.\nHoc tum Rege ferus capit arma rebellia princeps\nGentis Idumaeae, et veteres excussit habenas.\nNam quamquam valido reprobos domuisset Ioras\nImpete, et insidias cauti vitasset Idumi,\nOmnibus occisis ducibusque equitumque catervis\nNon tamen abstinuit se regno opponere Iudae\nInfrenis populus, donec repulisset ab ora\nHebraeos patria Reges, et ab ore capistros.\nLobna sed huic etiam renuit parere tyranno,\nAbiecitque iugum: nam Caeli inimica premebant\nBelicolam Regem, statuas lucosque sequentem,\nEt secum patrios rapientem in devia cives.\nScripserat huic igitur quidam sacer augur Elias\nHaec verba, in parvas ex arte relata tabellas:\nQuae legis, Isaidae scribit DEVS ille parentis,\nTu quia nec patrio, nec tramite tendis avito,\nSed mala Samariae carpis vestigia Regum,\nExemplo diri statuarum cultor Achabi.\nInsuper et fratres vera pietate priores\nEnse trucidasti, saevas tibi nuntiat iras\nIustis ab arce DEVS celsa, qui praemia reddet\nDigna tuis factis: caedent tua pignora ferro\nHostes infensi, et praedam tua munera ducent,\nArabibusque tuae, vinctis post terga lacertis\nCaptivae uxores servitum matribus ibunt.\nIpse tuo foetens alvi languore iacebis,\nDonec corrosus profundat viscera venter.","prev":{"citation":"Hebraeis 10.229-274","label":"HEBRAEIDOS LIBER DECIMUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 10.229-10.274","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/10.229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/10.229"},"next":{"citation":"Hebraeis 10.319-365","label":"HEBRAEIDOS LIBER DECIMUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 10.319-10.365","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/10.319","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/10.319"},"credit":{"text":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml","quality":"ocr"}}