{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hebraeis 11.283-325","citation":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis 11.283-325","ref":"11.283","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/11.283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/11.283","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/11.283.md","author":{"name":"Nikodemus Frischlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin"},"work":{"title":"Hebraeis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis","urn":null},"verse":true,"words":282,"text":"Desine, nam venite lustris labentibus aetas\nCum Rex Assyriae flammis haec omnia vertet\nLimina, teque ista grassandi mole levabit.\nSed postrema tamen fuit haec quoque cura tyranno\nEsset ab insidiis ipsa ut sat tutus in aede,\nSecuroque novos spectaret lumine cultus.\nNam quo stare loco per sabbatha festa solebat\nRex tabulis saepto, quoque ipsi ad grande sacellum\nPulicus ingressus regali e sede patebat:\nHunc ita convertit intra penetralia templi,\nCernere nequis cum posset, seu sacra petentem\nAtria, seu noti redeuntem ad limina tecti.\nAspicit haec oculis dudum DEVS aethere iustis\nIratusque novos Regi passim excitat hostes.\nTunc et Idumaeae praedas egere cohortes.\nIllius e terris, nec non et multa sub Austro\nFirma Palaestinae coeperunt moenia dextrae,\nAialon, et Socho, Gadarothum Bethsameenque\nEt Gimso, et Thimnam, cum vicis undique captis,\nEreptas Achae furiatis viribus urbes.\nNam DEVS auxilio populum nudaverat omni\nOb scelus, et spretos verae pietatis honores.\nHaud minus Assyriis actus Pilnesser ab oris\nIntulit arma viro, e veteri novus hostis amico,\nEt Solymam obsedit, sed non tamen eruit urbem.\nIllum muneribus sacro de limine raptis,\nPriscorumque opibus Regum, procerumque crumenis\nExhaustis cepit, turbata ut cederet urbe.\nAnte tamen Syrios stauit pacare penates\nImpius, et divis sua sacra offerre Damasci\nHaec secum tacito demens sub corde volutans:\nDii Syriae Regum praesto cultoribus assunt,\nAuxiliumque ferunt, sua numina rite vocanti:\nHos ego nunc etiam caesis placabo iuvencis\nVt mihi clementes assint faveantque precanti.\nDixit: et Assyrio pacata in regna reverso,\nOmnia diripuit Salomonia vasa sacrorum,\nOcclusitque fores templi, Solymamque replevit\nEt reliquas omnes diris altaribus urbes,\nTus ubi votiva mystes adoleret acerra\nO stolidas hominum mentes, o pectora caeca\nQuae semel impietas a sancti tramite veri\nFlexit ad errores, et vanis imbuit aris.","prev":{"citation":"Hebraeis 11.238-282","label":"HEBRAEIDOS LIBER VNDECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 11.238-11.282","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/11.238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/11.238"},"next":{"citation":"Hebraeis 11.326-374","label":"HEBRAEIDOS LIBER VNDECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 11.326-11.374","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/11.326","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/11.326"},"credit":{"text":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml","quality":"ocr"}}