{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hebraeis 11.709-752","citation":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis 11.709-752","ref":"11.709","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/11.709","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/11.709","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/11.709.md","author":{"name":"Nikodemus Frischlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin"},"work":{"title":"Hebraeis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis","urn":null},"verse":true,"words":288,"text":"An soli Solymae atque ui confiditis arae?\nQuin imo? si forte placet, stipuletur Iuda,\nCum Rege Assyrio: duo millia noster equorum\nHuc Saneribus aget, num sint ex agmine vestro\nTot vobis equites, qui frenent ora lupatis\nTergaque conscendat sellata, equitare huc satrapa plures\nEducet castris, quam vos ex omnibus oris.\nAt neque Niliacos si detur flectere currus,\nNiliaci poterunt iam vos defendere currus.\nQuid? quod sunt etiam nobis oracula vatum,\nQuae vestros iussere armis populare penates,\nPolliciti eventus felici Marte secundos.\nNec DEVS hoc prohibet vester (si quis modo vester\nEst DEVS aut aliquod numen respectat Iudam).\nSed vestros vastare sinit, vestri immemor, agros.\nDixerat: Hebraei demissis vocibus orant,\nVt Syrio deinceps illis sermone loquatur,\nNe populo norit, qui stabat moenibus altis,\nQuaenam inter sese comissa negotia tractent.\nAltiua at vocem Assyrius cum murmure tollit:\nAudite Hebraei magni dictata Monarchae,\nNe vos Ezechias, ne spe deludat inani.\nNam numquam Assyrio vos eximet ille capistro,\nNec vos auxilium deinceps sperabitis ullum\nCaelitus, Ezechias Divos sperante benignos.\nSed si quid vobis restat iam pectoris aequi\nNeglecto Ezechia, nostro parete Monarchae,\nEt vos praescriptas sub pacis mittite leges.\nDedite vos vestrosque lares, aperite reclusas\nAssyrio portas: hinc sedes fata quietas\nAttribuent vobis, tranquillaeque otia vitae:\nQuisque frui ut possit patrii proventibus agri,\nAssyrias donec laeti migretis in oras,\nEst ubi pingue solum, quod lacte et melle redundat,\nTerra ferax Cereris, Bachique et pinguis olivi,\nSic mihi vivetis nullo discrimine pressi.\nQuid iuvat Ezechiae monitus audire furentis?\nQuid spes fallaces animo captatis inani?\nCeu vos ex alto DEVS adiuturus Olympo\nAfforet, rebus et cupiat succerrere lapsis?\nNum vero Assyriis potuere resistere telis\nDi, quibus ereptas bello superavimus urbes?\nVah, DEVS Emathiae, DEVS Arphados urbis, et Avae,\nAtque Sepharvaeae, quibus in regionibus errant?","prev":{"citation":"Hebraeis 11.662-708","label":"HEBRAEIDOS LIBER VNDECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 11.662-11.708","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/11.662","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/11.662"},"next":{"citation":"Hebraeis 11.753-797","label":"HEBRAEIDOS LIBER VNDECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 11.753-11.797","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/11.753","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/11.753"},"credit":{"text":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml","quality":"ocr"}}