{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hebraeis 12.379-423","citation":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis 12.379-423","ref":"12.379","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.379","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.379","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.379.md","author":{"name":"Nikodemus Frischlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin"},"work":{"title":"Hebraeis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis","urn":null},"verse":true,"words":288,"text":"Nam stimulos animo Mosis caeleste volumen\nAddiderat, sacra quod nuper in aede repertum\nHelcias Regi mandaverat ubique sequendum.\nNon illo qiusquam Iehovae metuentior umquam\nRege fuit: nec iustitiae servantior ullus\nNec vera pietate, fide nec simplice maior.\nNon tamen irati potuit sedare furorem\nNuminis, aut regno venturam avertere pestem:\nTantum irritaverat Caelum terramque Manasses\nCriminibus foedis et Religione profana\nEx quo mortificas maculaverat sanguine palmas,\nNam DEVS excidium Solymae fatale minatus\nSamariae poenas grammar dixit Iudam,\nNec templo nec se parsurum moenibus urbis,\nQuamquam ibi fixisset stabilis penetralia sedis.\nTempor forte illo Nili de limite Necho\nProgressus Pharao aeratas in bella cohortes\nDuxerat, Assyriae popularet ut oppida genits,\nEuphrates gelidis quae praeterlabitur undis.\nObviat huic igitur magnis legionibus auctus\nRex Ammoniades, patria detruderat ab ora,\nNec transire sinat quamquam sine clade suorum.\nAt Rex Niliacus Solymaeo haec nuntia mittit:\nQuid mihi iam tecum Iosia dive negoti?\nAut quorsum ista geris levis adversarius arma?\nNon ego bella tibi facio: non finibus assum\nHostis ab orbe tuis: sed nos quae sumpsimus arma,\nAuspice sumpta DEO, tristique parata tyranno\nAssyrio, nobis quem dant oracula victum.\nDesine tu pugna violante lacessere Memphim,\nAtque ipsum Caeli Dominum irritare supremum,\nQuo Duce bella gero: ne te temerarius ardor\nPraecipitem rapiat pereasque hoc impete pugnae.\nHaec Aegyptiacus: sed nil deterritus isto\nFulmine, Iosias aciem producit in hostes,\nEt patulam vallem, quae tum vicina Meggido\nOccupat, ut crudas vetet hac transire cohortes.\nPugna sit, et totas acies Aegyptia vires\nEgerit, insanum telis ut pellat Iudam.\nIgitur hic iaculo, dum fortibus instat in hostem\nRex Ammone satus, traiectatque pectora saevo\nVulnere confossus, curruque levatus et ostro,\nExcedit pugna, et Solymam deducitur urbem.\nLongius haud recubans, tam diro saucius ictu\nOccubat, et vitam cum sanguine fundit in auras.","prev":{"citation":"Hebraeis 12.333-378","label":"HEBRAEIDOS LIBER DVODECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 12.333-12.378","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.333","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.333"},"next":{"citation":"Hebraeis 12.424-471","label":"HEBRAEIDOS LIBER DVODECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 12.424-12.471","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.424","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.424"},"credit":{"text":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml","quality":"ocr"}}