{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hebraeis 12.424-471","citation":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis 12.424-471","ref":"12.424","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.424","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.424","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.424.md","author":{"name":"Nikodemus Frischlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin"},"work":{"title":"Hebraeis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis","urn":null},"verse":true,"words":290,"text":"Illum magnifico postquam posuere sepulcro,\nTurbati lugent cives Solymaeaque pubes,\nEt regni omnis ager, lacrimas habet angulus omnis.\nTempore non alio scripserunt plura Poetae\nCarmina lugubri tristissima carmina versu\nMaesta quibus rapti deflerunt funera Regis.\nFatidico imprimis Ieremias ore Prohpeta\nTriste melos cecinit, dilecti Regis amore\nConcitus, heu quantum columen tu perdis Iudae\nLex quoque tunc sancita fuit, quae tempore longo\nDuravit, sua lex cantoribus atque poetis,\nLaudibus ut celebrent divini funera Regis,\nVtque suum plorent pueri innuptaeque puellae\nRegem immatura Iosiam morte peremptum.\nBina viro coniux quarum Libnaeis Hamutal\nIoachidem peperit Regem, cognomine Sallum\nMathaniamque patris post funera summa decennem,\nIpsum etiam, nato germani e sedibus acto\nFlebile in exsilium, non fausto sidere, Regem.\nAltera sed genetrix Ioachimum enixa Nehusta\nPraefuit undenos qui Iudae sceptiger annos.\nIn tam praecipiti stabant regalia casu\nCulmina, tresque sibi tam parvo tempore fratres\nSuccedunt subito Reges, subitoque coloni.\nAlta suis citius ventis agitabitur ornus\nQuam quae semota latitat convalle myrica:\nEt lapsu graviore ruunt sublimina turris\nCulmina, quam tuguri congestum cespite tectum.\nRege igitur fatis Iosia ad sidera rapto\nIudigenae sceptrum suscepit Ioacha natus\nDegener, et nemorum cultor Belique nefandi:\nIllum Aegyptiacus Riblatae in limite Necho\nDetinuit captum, regnoque amovit avito,\nAnte novum Phoebe quam tertia compleat orbem.\nMox terrae imponit grandi cum fenore mulctam\nSolvendam, argenti centena talenta: sed auri\nVnum: uti Iosiae temeraria vindicet arma.\nRegem post Solymae faciente libidine mentis\nAuspicium sibi, substituit qui grandior annis,\nAtque Eliachimi mutato nomine, Regem,\nVult Ioachimum a subiecto cive vocari.\nPraestitit hic primum, quod Rex repetiverat aurum\nArgentumque dari, certam pro crimine mulctam,\nImposuitque suis solvenda tributa viritim\nCivibus, ut vires patris cuiusque ferebant.\nAt fratrem captum Pharao deduxit in oram\nMemphidos, extremum qua vinctus Ioacha clausit\nTristi morte diem: moderantibus omnia fatis.","prev":{"citation":"Hebraeis 12.379-423","label":"HEBRAEIDOS LIBER DVODECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 12.379-12.423","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.379","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.379"},"next":{"citation":"Hebraeis 12.472-516","label":"HEBRAEIDOS LIBER DVODECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 12.472-12.516","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.472","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.472"},"credit":{"text":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml","quality":"ocr"}}