{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hebraeis 12.739-788","citation":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis 12.739-788","ref":"12.739","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.739","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.739","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.739.md","author":{"name":"Nikodemus Frischlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin"},"work":{"title":"Hebraeis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis","urn":null},"verse":true,"words":323,"text":"Hoc mare, quod Salomo de duro fecit aheno,\nHaec quae nunc solae restant ex arce columnae,\nAtque hi luteres, venient Babylona: quid usque\nPromisso vacuas aures lactatis inani?\nSi sunt verloqui,si missi ex aethere vates,\nExorent Dominum praesagia ut irrita fiant\nQuae cano, sitque domus salvo cum Rege superstes.\nDixerat: at contra Hananias sic ora resolvit\nVaniloquus vates: Caelo hoc DEVS edit ab alto:\nTriste iugum Assyrii fregi, frangamque tyranni,\nEt prius exactis abeant quam mensibus anni\nIam duo, servitio abductos Babylone reducam,\nVasaque restituam templo Regemque Sioni.\nHaec ille: at vates Ieremias talia contra:\nSint utinam rata verba tui, quae proicis, oris,\nEventusque probet tua dicta: sed omine laevo\nSuspicor haec vana iactari somnia lingua.\nNemo prophetarum lapso quos miserat aevo\nIpse DEVS, populum spe delectavit inani:\nOmnes arma suis pestemque famemque locuti,\nImpleverunt reprobas trepida formidine gentes.\nAt pacem quicumque suis, firmamque quietem\nSuccinet, eventu praesagia vera probabit.\nDixerat: Ille iugum vatis cervicibus aufert\nEt frangit manibus simul isae-c ore profatur:\nSic DEVS ipse iugum captivo deniet Iudae,\nConfringetque prius, geminus quam diffluat annus.\nTum reliquit vates, incantatusque Sacerdos\nIngeminat: Templum Domini, venerabile Templum.\nTemplum ingens Domini, quod nulla abolere vetustas\nNon ensis, non flamma minax, non arma valebunt:\nHuic se praesentem DEVS affore dixit, et inde\nExauditurum quos fundimus ore vocatus.\nNon hac deficiet summus suus aede Sacerdos\nNon lex destituit celsum Mosaea Sionem,\nNec suis Isaidae solio Rex deerit avito.\nTalibus oraclis mendacisque arte prophetae\nCredita res, captique dolis: nec ferrea curant\nIam iuga fatidici: nec praebent vocibus aures.\nRex etiam Assyrio (quoniam sic fata ferebant)\nSedechias rupto servandae foedere pacis,\nAc iuramenti violata lege rebellat:\nAnnua nec pendi solvenda tributa Monarchae,\nEt iam nonus erat quo sceptrum gesserat annus\nChaldaeis igitur Nebucadnezarus oris\nEgressus, magnas educit in arva cohortes\nIudaea, et Solymam premit obsidionibus urbem,\nEt vallo muros, atque aggere cingit, et omnem\nPraesaepit portis aditum, ne pabula quisquam\nInferat obsessis, neu quisquam erumpat in hostem.","prev":{"citation":"Hebraeis 12.694-738","label":"HEBRAEIDOS LIBER DVODECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 12.694-12.738","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.694","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.694"},"next":{"citation":"Hebraeis 12.789-832","label":"HEBRAEIDOS LIBER DVODECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 12.789-12.832","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.789","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.789"},"credit":{"text":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml","quality":"ocr"}}