{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hebraeis 12.93-137","citation":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis 12.93-137","ref":"12.93","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.93","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.93.md","author":{"name":"Nikodemus Frischlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin"},"work":{"title":"Hebraeis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis","urn":null},"verse":true,"words":294,"text":"Nam tu regna soli, tu terrae flectis habenas\nAequanimis genitor, mansueto pectore lenis\nEt cui poena sua est meritis infligere poenam.\nTu quoque pollicitus veniam, te rite vocanti\nEt quia iustorum pater es, custosque piorum:\nNon tu promittis veniam concedere iustis,\nAbramo, et nato iusto, Isacidaeque nepoti\nQui nihil in te ausi patrem committere turpe:\nAst ego te offendi, te multo crimine laesi,\nPluraque sunt huius vitae peccata nefandae,\nQuam stat harenoso qui parvus litore pulvis.\nEt mea crura sonant ferrato compede vincta,\nNec mihi laeta quies, nec nocte supervenit aegro,\nQui te irritavi foeda impietate, nefasque\nPatravi horrendum, deserto tramite patris.\nErgo animi curvare genu, veniamque precari\nNon cesso, et supplex mihi opem tua numina posco.\nPeccavi fateor, peccavi, et plurima feci\nQuae non sani hominis,non sanus iuret Achabus,\nSed te oro, miserere mei, largire precanti\nQuam posco veniam, nec me sine gurgite vasto\nSubmergi scelerum, sed tristibus eripe fatis,\nEt fer opem misero, mentemque advertere benignam:\nTunc ego perpetua dicam tua numina laude,\nGrataque submissae testabor pectora mentis.\nTalibus orabat vinctus sua crura Manasses,\nIllacrimansque genas largo velut imbre rigabat.\nAudiit omnipotens non ficta voce precantem.\nInflexitque animum saevae Babylonis, ut antro\nCarceris exemptum, Solymaeae redderet urbi.\nProtinus hic templo simulacra removit, et aras\nSubruit, et rapidas fluvii proiecit in undas,\nInstauratque altare DEI, pecudumque cruore\nImbuit, et Iehovae quam moverat, expiat iram.\nPost etiam muros collapsa in parte refecit,\nConstituitque Duces belli, et praemuniit urbes,\nPraecepitque suis Iehovae servire potenti.\nTandem ubi quinque annos et quinquaginta Manasses\nImperium terrae et sceptrum gessisset Iudae,\nCompositus placida per mortem pace quievit.\nFilius huic Ammo successit idoneus auctor\nInsani cultus, scelerumque, araeque profanae.\nNam nihil ille DEVM veritus, nil patris iniqui\nTerritus exemplo, lucos et signa Deorum\nAuxit, et horrendo vitiavit moenia ritu.","prev":{"citation":"Hebraeis 12.48-92","label":"HEBRAEIDOS LIBER DVODECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 12.48-12.92","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.48"},"next":{"citation":"Hebraeis 12.138-187","label":"HEBRAEIDOS LIBER DVODECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 12.138-12.187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.138"},"credit":{"text":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml","quality":"ocr"}}