{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hebraeis 2.781-825","citation":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis 2.781-825","ref":"2.781","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/2.781","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/2.781","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/2.781.md","author":{"name":"Nikodemus Frischlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin"},"work":{"title":"Hebraeis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis","urn":null},"verse":true,"words":296,"text":"Vt vero tetigit Ionathan: Quo crimine, quonam,\nNate, lacessisti numen caeleste parentis?\nFilius hic patri:exigui mihi portio mellis\nSemineci gustata fuit, subitoque revixit\nSpiritus, ut fusas possem iugulare cohortes.\nSi mihi propterea crudeli morte cadendum:\nEia cadam: nec enim vitam pro laude paciscar\nCaelitis, optato dum tu potiare trimpho.\nTum pater:Occumbam leti crudelibus umbris\nNi mihi commisso solves pro crimine poenam.\nAt populus: Qui? num Ionathas mergatur iniquo\nFunere, qui patrias tanto discrimine terras\nEripuit, saevos et solus contudit hostes?\nO procul a nobis, procul omen abesto sinistrum.\nNam sic ille DEVS vivat terraque poloque\nNullus ab intacti Ionathae victore capillus\nVertice decedet DEVS est qui tanta per illum\nEdidit, o memoranda omni miracula saeclo:\nHis illi verbis saevo a discrimine mortis\nConservant Ionathan, patriam qui laetus in urbem\ncum patre Rege redit, magnoque triumphat ovatu.\nNemo illis Saulo Regi se impune diebus\nObtulit armato: non horridus aere Moabus:\nNon Ammon diro ense minax, non asper Idumus:\nNon Sobae tellus, non Rex Amalecus, et Achis\nMaochides, patria post numquam egressus ab ora.\nNam quocumque pedem Saulus figebat, ibidem\nOptatum domito referebat ab hoste triumphum:\nMilite magnanimo circum stipatus, et armis.\nQuisquis enim virtute potens animosior ibat\nPrae reliquis: hunc ille sibi iungebat, iisdem\nAscitum belli studiis socium esse legebat.\nTum Samuel parvae digressus limite Ramae,\nHis Regem Gibea verbis affatur amicis:\nMe pater omnipotens, quo nuper et auspice regnum\nHoc per me sense, tecta ad tua regia mittit:\nIllius ut referam voces, tu percipe porro,\nSic etenim canit illesuae penetralibus aedis:\nNondum animo dilapsa meo, penitusque medullis\nFixa haerent, quae mente ferox Amalecus Iudae\nIntulit arma meo: quando venientibus olim\nEx Aegyptiacis post funera plurima terris\nInterclusit iter, totoque a limite passim\nDispulit Hebraeos. Et nunc a tempore lapso\nAeternum superant monumentum, altaria Nissi.","prev":{"citation":"Hebraeis 2.735-780","label":"HEBRAEIDOS LIBER SECUNDUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 2.735-2.780","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/2.735","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/2.735"},"next":{"citation":"Hebraeis 2.826-868","label":"HEBRAEIDOS LIBER SECUNDUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 2.826-2.868","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/2.826","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/2.826"},"credit":{"text":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml","quality":"ocr"}}