{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hebraeis 3.994-1036","citation":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis 3.994-1036","ref":"3.994","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/3.994","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/3.994","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/3.994.md","author":{"name":"Nikodemus Frischlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin"},"work":{"title":"Hebraeis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis","urn":null},"verse":true,"words":287,"text":"Gratia magna tibi, quae nostra incepta secundo\nReprimis occursu, ne nostrum sanguine ferrum\nInnocuo imbuerem, meque ipsum a crimine diro\nPraeservem: nam sic Caeli tria numina vivant,\nQuae me praepediunt tibi ne qua iniuria fiat\nNi tu occurisses, non ista luce superstes\nInsano fuerat, quod tu mihi crede,Nabalo,\nVel qui iam didicit equitare in harundine longa.\nQuae tamen huc affers tam larga munera dextra,\nAccipimus gratoque animo, manibusque benignis,\nTuque age tranquillo redeas ad limina vultu:\nNam te respicio, tibi parco et vocibus istis\nParco, quaeque petis, ceu sint mandata capesso.\nAt postquam Abigail notas rediisset ad aedes,\nEcce, domi demens epulum regale Nabalus\nStruxerat, et secum convivia solus agebat,\nEt laetus potu madidum se fecerat ipse:\nCui nihil Abigail illa tum luce locuta.\nPostera sed primos ubi iam produxerat ortus\nClara dies vomitu cum se vacuasset amaro\nEbrius, hic demum verbis aggressa maritum\nIncrepat: et magni exponit discrimina casus:\nIlli corda metu subito marcescere cernit\nAbigail sensimque mori: ceu quando perusta\nGramina sole suo languescunt deflua campis.\nDiriguit tandem saxo praedurius omni\nPectus, et ipse dies post denos funere tristi\nOccubat, heu, poena deflendum ultrice cadaver.\nHaec ubi rescivi grates ago, mente benigna\nAlme tibi vindex DEVS, haec qui probra tuorum\nSic esses ultus, capitique Nabalis iniquo\nOmnia commeritae retulisses praemia culpae.\nUnde meos ad te selectos mitto ministros,\nO lux Abigail, te consortemque cubilis\nExpeto, ne profugi thalamos et foedera temnas:\nTuque mihi morem non tarda mente gerebas,\nLavistique pedes servorum ancilla meorum,\nEt mihi te propriam Carmelo egressa dicasti,\nPost etiam casus profugum comitata per omnes.\nNec vero Ahinoama tuam dulcissima consors\nHic reticebo fidem: nam tu quoque coniugis exsul\nExsulis uxor eras primum, Ieserelide terra\nEgressa et multos post mecum experta labores.","prev":{"citation":"Hebraeis 3.953-993","label":"HEBRAEIDOSLIBER TERTIVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 3.953-3.993","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/3.953","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/3.953"},"next":{"citation":"Hebraeis 3.1037-1078","label":"HEBRAEIDOSLIBER TERTIVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 3.1037-3.1078","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/3.1037","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/3.1037"},"credit":{"text":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml","quality":"ocr"}}