{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hebraeis 5.1-46","citation":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis 5.1-46","ref":"5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/5.1.md","author":{"name":"Nikodemus Frischlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin"},"work":{"title":"Hebraeis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis","urn":null},"verse":true,"words":294,"text":"AVdierat tristi Regem squalescere luctu\nServiades caesi plorantem funera nati,\nAtque omnem populum parto maerere triumpho\nIsaiden propter: qui non patiente ferebat\nHanc animo caedem, quantumvis degener ille\nMore furentis equi patrias rupisset habenas.\nExcedunt igitur Mahanaeaque tecta relinquunt,\nNon secus atque acie victi, quos hoste sequente\nPalantes videas, et turpia vertere terga.\nRex vero Isaides vultum velamine tectus\nEt misere illacrimans, solum Absalomona vocabat:\nAh fili Absalomo, fili, carissime fili,\nSaepius ingeminans Caelum clamore replebat.\nAt non hanc Regis speciem patiente Ioabus\nMente tulit, Regemque accedit, et increpat ultro:\nQuid te animo affligis? quis acerbis quaestibus usque\nIndulges? hodie probro nos afficis omnes,\nQui te, qui prolem, qui uxores casibus istis\nEripimus tanti salvos a turbine belli.\nQuaenam intemperies agitat? quis te malus error?\nDiligis insano si qui te odere tumultu,\nOdisti, qui te vero reverentur amore.\nNam tibi servantem tanto discrimine rerum\nNegligis, o male sane, fidem, vitamque tuorum\nNil quicquam curare Ducum satis arguis amens.\nEcquid enim intersit, nos belli faucibus omnes\nAbsorptos, proles dum sit tibi cara superstes?\nScilicet hoc tibi fas iustumque videtur et aequum.\nAudi nunc igitur, quid mens tibi fida Ioabi\nConsultat: egredere his tecti conclavibus altis,\nCompellaque tuos blando sermone ministros,\nNec speciem ullius prae te fer postmodo luctus.\nNam Dominum testor, qui Caelum numine torquet,\nHinc nisi proripias, auras ingressus apertas,\nNon unum nox ista tibi fidumve piumve\nViderit, a te omnes servi civesque recedent.\nDurius hoc autem fuerit maiusque periclum\nOmnibus, exacta quaecumque aetate subisti.\nHaec tum Serviades: Cum Rex praetoria portae\nNexa petit, maestumque premit sub corde dolorem:\nMox omnes redeunt cives Regemque salutant,\nEt bello reduces magno gratantur ovatu.\nAt qui prodierant ex Israele rebelles\nAdversus Regem, natum Absalomona secuti,\nImpia damnabant diri sua coepta furoris,\nInque vicem sibimet vertebant omnia probro.","prev":{"citation":"Hebraeis 4.1124-1136","label":"Hebraidos LIBER QUARTUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 4.1124-4.1136","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/4.1124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/4.1124"},"next":{"citation":"Hebraeis 5.47-87","label":"Hebraeidos LIBER QVINTVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem. In, lines 5.47-5.87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/5.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/5.47"},"credit":{"text":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml","quality":"ocr"}}