{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hebraeis 5.770-813","citation":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis 5.770-813","ref":"5.770","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/5.770","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/5.770","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/5.770.md","author":{"name":"Nikodemus Frischlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin"},"work":{"title":"Hebraeis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis","urn":null},"verse":true,"words":282,"text":"Prima illi tum cura fuit prosternere cedros\nPostibus aptandas, immensaque pondera ferri\nVndique convectare, feris clavisque parandis:\nNam Tyrus auxilium Regi Sidonque ferebat.\nAltera cura suo molem committere nato\nTempli magnifici, qui quod florentibus annis,\nEffet adhuc ferme primae languinis expers:\nIpsa domus vero speciosa futura, decusque\nEt nato et patri totum paritura per orbem.\nAnxius ante pater condendae praeparat aedi\nOmnem materiam, quam vita clauderet aevum.\nHinc natum Salomona vocat, non pauca locutus:\nDecreram, fili, vivo de marmore templum\nPonere, et auratas animis caelestibus aras:\nSed vetat hoc Dominus, multo me sanguine foedum,\nEt bello egressum tanto: nam saepius ante\nEffuso tellus per me tepefactacruore est.\nTe vero huic operi summo DEVS aethere dudum\nDestinat, ut condas sacram tranquillior aedem.\nNam tibi promittunt regnum pia fata quietum.\nAspera quo positis mitescent saecula bellis\nTuque tui augurium Salomo cognominis explens\nPacificus dominator eris, vitamque per omnem\nAurea tranquillae traduces otia pacis:\nTuque adeo sacram pones caelestibus aedem.\nNam sibi te natum, tibi se fore deinde parentem\nPollicitus, stabili solium fulcimine firmat.\nO felix animi puer, o carissime fili,\nIpse DEVS tecum posthac erit, ipse beabit\nCoepta tuorum operum, divini ut limina condas\nDelubri, quando sic fati volvitur ordo.\nQuid? quod et ingenium hoc aevo prudentius addet,\nIsaciasque tibi sic commendabit habenas,\nVt iura, et sacrum conserves munia legum.\nNam si quae arcano praecepta volumine Moses\nTradidit, obsequio servaveris omnia prono,\nFortunatus eris, nec te tua plurima rerum\nCopia destituet, fecundo copia cornu.\nSis fortis, maestumque animo seclude pavorem,\nEcce tibi nostro censu pro paupere: centum\nMillia pondo auri: tum millia centuriarum\nArgenti pondo sunt mille, nec aeris acervus\nNec ferri: nec ligna tibi lapidesque parati\nDefuerint, quin et maior post copia surget.","prev":{"citation":"Hebraeis 5.722-769","label":"Hebraeidos LIBER QVINTVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem. In, lines 5.722-5.769","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/5.722","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/5.722"},"next":{"citation":"Hebraeis 5.814-858","label":"Hebraeidos LIBER QVINTVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem. In, lines 5.814-5.858","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/5.814","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/5.814"},"credit":{"text":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml","quality":"ocr"}}