{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hebraeis 5.952-998","citation":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis 5.952-998","ref":"5.952","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/5.952","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/5.952","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/5.952.md","author":{"name":"Nikodemus Frischlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin"},"work":{"title":"Hebraeis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis","urn":null},"verse":true,"words":297,"text":"Inde sacerdotum seriem proponit, et omnem\nVasorum effigiem divini ex ordine ritus,\nAuri atque argenti pondo librata, secundum\nMunia sacrorum, certus quae destinat usus\nTum quoque lampadibus candelabrisque futuris\nAurum appendebat, simul argentumque secundum\nRitus sacrorum: nam sanctis ordine vasis\nArgentum argenteis, aurum liberaverat aureis.\nQuin etiam mensis, panes ubi ponere sacros,\nFas erat, argentumque dabat flavumque metallum\nCuique suum: nec non certae sua massa lebeti,\nEt pelvi, et lanci tunc aurea, et aurea poclo\nMassa appensa fuit, sua massa argentea poclo.\nThuricremae simul ex auro purissimus arae\nFlos delectus erat, certo cum pondere librae:\nInsuper effigies illic expressa ministri\nCaelitis, expassis arcam qui protegat alis.\nOmnia namque DEVS praescripserat indice dextra\nQuae fieri vellet templo decora futuro.\nAtque hic Isaides iterum solamine fido\nCompellat natum: Sis, inquit, pectore firmo\nMi fili, maestumque animo depone timorem:\nNam DEVS ille meus tua prospera coepta laborum\nDiriget, atque humeris supponet bracchia fessis.\nNec te destituet, donec finiveris omne\nHoc opus: Ecce, tibi manus esto propensa fidesque\nPrompta sacerdotum, ritus pernosse sacrorum\nEt templum exstruere, et partiri munia rerum.\nIpsi quin etiam proceres populusque benigno\nHic astant vultu, tua coepta iuvare parati.\nDixerat, et populum Isaides convrsus ad omnem,\nIncipit: hunc natum Salomona ex omnibus unum\nDestinat ipse DEVS vobis Regemque patremque:\nConsiliis magnum, sed adhuc pubentibus annis\nGrande quidem coeptum est, quam condere molior aedem,\nNon homini sedes habitanda, sed ardua divi\nLimina, et angelicis cenacula digna ministris.\nSed tamen ut rerum tantarum suppetat usus\nNil intentatum mea mens, nil liquit inausum.\nNam quantum argenti sibi vasa argentea poscunt,\nAurea quantum auri, quantum aeris ahenea, ferri\nFerrea, lignorum quantum sibi lignea, tantum\nVndique collegi peragratis finibus orbis:\nInsuper et gemmas, onyches, viridesque smaragdos\nInclusos auro, pretiosaque marmora, magno\nCongessi cumulo: tum nostra aeraria larga\nExprompsere manu, regalis munera fisci.","prev":{"citation":"Hebraeis 5.909-951","label":"Hebraeidos LIBER QVINTVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem. In, lines 5.909-5.951","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/5.909","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/5.909"},"next":{"citation":"Hebraeis 5.999-1043","label":"Hebraeidos LIBER QVINTVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem. In, lines 5.999-5.1043","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/5.999","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/5.999"},"credit":{"text":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml","quality":"ocr"}}