{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hebraeis 7.229-274","citation":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis 7.229-274","ref":"7.229","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/7.229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/7.229","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/7.229.md","author":{"name":"Nikodemus Frischlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin"},"work":{"title":"Hebraeis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis","urn":null},"verse":true,"words":302,"text":"Ante tamen paucis Reginae exponit, ut olim,\nAnna quidem Elcanae fuerit carissima coniux,\nInfecunda tamen miseroque hoc turbida casu.\nNam nullum Hebraeis est probrum matribus, inquit,\nGrandius hoc aevo, quam si natura negassit\nEx utero sterili nullum producere fructum.\nSemen enim primo fuerat muliebre parenti\nPromissum, et nostro repetitum caelitus Abrae,\nPer quod salvifico serventur ab aethere gentes:\nInde refert Salomo quam voce ardente precata\nAnna DEVM, tristes effuderit ore querelas.\nAlme parens, si me famulam respexeris aequo\nNumine, largitus prolem mihi deinde virilem.\nCultibus hanc sacris Mosaea ex lege dicabo,\nNec capitis radet ferrata novacula crines,\nNec vinum aut potus umquam bibet ille meracos.\nTunc addit Salomo, ut summus sub limine praesul\nHelius, attonitam verbo obiurgaverit acerbo,\nEbria ceu tacitos demurmuret Anna susurros,\nVtque istam mulier dimoverit sobria culpam:\nDenique ut exacto nondum feliciter anno\nEdiderit partu natum, quam provida mater\nDixerit apposito Samuelem nomine, munus\nQuippe DEI precibus multumque diuque petitum.\nHaec Salomo paucis, cytharae cum fila movere\nNethanias coepit vocemque immiscuit aptam:\nLaeta mihi mens est, vultu iucunda sereno,\nNam prius abiectam hic oculis DEVS aspicit aequis,\nExtollitque meum tecto de paupere cornu.\nErgo meis merito insulto nun hostibus ore\nFatidico, qui probra mihi non pauca dederunt.\nAt tu, sancte DEVS, me casibus eripis aegris,\nLaetitiaque hilarem recreas affersque salutem.\nNemo DEVM praeter sanctus super orbe meretur\nDici: namque alius non usquam, perta nec ulla est,\nFider cui possis excepto caelite nostro.\nPone supercilium, ventosos exue fastus\nImproba gens hominum, et sermo vetus ille recedat,\nSuccedatque novus: cernit DEVS omnia vindex:\nNec sinit esse rata audacis conanima dextrae.\nNam validi disrupta iacent sua cornua nervi\nEt qui impingebant passim nunc robore cincti\nIncedunt, velut armati quos baltheus ambit:\nQuique prius saturi fuerant, pro paupere victu\nServitium nunc triste ferunt: quos ante premebat\nDira fames, saturos iam non penuria vexat.","prev":{"citation":"Hebraeis 7.182-228","label":"HebraeidosLIBER SEPTIMUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 7.182-7.228","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/7.182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/7.182"},"next":{"citation":"Hebraeis 7.275-318","label":"HebraeidosLIBER SEPTIMUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 7.275-7.318","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/7.275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/7.275"},"credit":{"text":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml","quality":"ocr"}}