{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hebraeis 9.876-919","citation":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis 9.876-919","ref":"9.876","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/9.876","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/9.876","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/9.876.md","author":{"name":"Nikodemus Frischlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin"},"work":{"title":"Hebraeis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis","urn":null},"verse":true,"words":275,"text":"Coniunctis igitur totius viribus orae\nTres instructa acie producunt agmina Reges,\nQuae postquam audierat sibi bella parata Moabus,\nAccit in arma viros, armis quicumque gerendis\nSufficerent, crudas hostis progressus in oras.\nAt vero nulli quae prima pericula vitet\nSat notum, nulli cautum, quod qualibet hora\nEffugiat: nam cum septem nemora omnia circum\nErrassent luces, avidi struxisse Moabo\nInsidias, duri subeunt discrimina casus.\nNam loca sicca sibi rivis et fonte carebant,\nEt sua iumentis deerant iam pocula fessis,\nLanguidaque arebat sitibundo lingua palato.\nHoc igitur casu exanimis turbatur Ioras\nDesperatque omnem pecudumque hominumque salutem.\nAt Rex aetherio firmatus Iosapha verbo,\nPraesentem castris postquam rescivit Elisam\nDiscipulum magni Thesbitae:\nHuc ocius omnes\nConveniamus, ait: vox isti caelica vati,\nNam quaecumque canet divino ex ore Sacerdos\nOmnia fatalis post exitus orsa probabit.\nErgo adeunt vatem tres uno tempore Reges,\nConsiliumque petunt rebusque levamen in arctis.\nIlle autem torvo conspectu ut vidit Ioram,\nQuid mihi tecum, inquit, Rex impie quaeso negoti?\nAut mea cur oracula petis? quin consule vates\nBelicolas, delecta tuae tot pectora matri.\nNon haec ista sibi tempus (respondet Ioras)\nPostulat, en mecum iuncto tres agmine Reges\nPraesentes miserae subeunt discrimina mortis:\nDum nos destituunt, quas sicci quaerimus, undae.\nCur DEVS insenso tradat tam sancta Moabo\nPectora? cur omnes hodie moriamur inulti?\nDixerat: at contra vates respondet Elisa:\nSic Dominus vivat, quo coram teste Sacerdos\nVaticinor, si non Regem venerarer Iudae,\nNulla ego te, nulla condigner parte favoris.\nHaec ait, et Psaltem nervos impellere doctum\nExpetit, isque lyrae postquam modulamine dulci\nLuderet, et digitis tractaret fila sonoris:\nOccupat aetherius divinum flatus Elisam,\nAtque haec fata canit: Fossas his vallibus, inquit,\nEruite (haec Domini fieri iubet alma voluntas?","prev":{"citation":"Hebraeis 9.832-875","label":"Hebraidos LIBER NONUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 9.832-9.875","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/9.832","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/9.832"},"next":{"citation":"Hebraeis 9.920-965","label":"Hebraidos LIBER NONUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 9.920-9.965","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/9.920","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/9.920"},"credit":{"text":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml","quality":"ocr"}}