{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hebraeis front.1.4-5","citation":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis front.1.4-5","ref":"front.1.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.1.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.1.4.md","author":{"name":"Nikodemus Frischlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin"},"work":{"title":"Hebraeis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"quem ea propter admonitum velim, ne libros hos perlegat, quam praefationem illam prius diligenter evolverit: tunc enim gratior erit lectio quando viderit, quo digitum intenderit Frischlinus. Quod autem, Princeps Illustrissime, Domine Clementissime, hos libros Hebraeidos celsitudini tuae inscribere, et dedicare volui, ut pro innata sua clementia consilii mei rationes patienter audiat: ea, qua par est, et decet, submissione humilime oro. Ex principio operis patet Authorem Hebraeiden suam Illustrissimo quondam Principi, et Domino, Domino Wilhelmo LAndtgravio Hassiae et cetera celsitudini tuae Parenti omnium saeculorum memoria celebrando destinasse, quam dubio procul Celsitudini ipsius nuncupasset, si non morte praeventus Frischlinus publici eam iuris fecisset, priusquam Celsitudo eius e vivis excessisset. Verum utroque rebus humanis exempto, iure velut hereditario nunc opus ad celsitudinem tuam devolvitur, quam iniquum esset eo defraudari, quod Illustrissimus Dominus Pater tantopere expetivit, ita ut vel ob solam eius memoriam non carissimum esse possit. Proin sicut celsitudo tua amplissimas rerum paternarum facultates ex successione est consecuta: sic libros quoque hos sacros quasi per manus traditos, et postliminio revocatos clementer accipiat, … illa ad defuncti Domini Parentis Celsitudinem olim directa, nunc ad celsitudinem tuam accomodata: quam Bollingerus paucis immutatis in hunc modum eleganter expressit: Tuque o Cattorum decus immortale tuorum MAVRITII Ducis excelso qui nomine gaudes Huc ades, et mecum Reges mirare vetustos Per longam feriem Francis qui Regibus ortum Landtgravius ducis, veterumque imitator avorum Laudibus, ac veris animum virtutibus ornas, Illustris Princeps doctus que fideliter artes Ingenuas, Graiae doctus commercia linguae Psalmographi Regis cytharamque fidesque canoras Sic te tractantem stupuere Visurgis, et Albis. Causam, quae Frischlinum ad … illam impulit, reperio fuisse hanc inter reliquas praecipuam quod celsitudo tua Dominus Parens cum ipso egerit, ut eiusmodi opus sacrum moliretur.","prev":{"citation":"Hebraeis front.1.1-3","label":"front.1.1 to front.1.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.1.1"},"next":{"citation":"Hebraeis front.1.6-8","label":"front.1.6 to front.1.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.1.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.1.6"},"credit":{"text":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml","quality":"ocr"}}