{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hebraeis front.3.1-3","citation":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis front.3.1-3","ref":"front.3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.3.1.md","author":{"name":"Nikodemus Frischlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin"},"work":{"title":"Hebraeis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis","urn":null},"verse":false,"words":410,"text":"QVamquam viri nobiles et clarissimi ea est praesentis operis Hebraeidos Virgilio Frischlinianae dignitas et praestantia; ut ei ex aliorum commendatione, vix quicquam addi, adimi vero non nihil facillime posse existimem: maxime ubi in laudatores incidit tenuiores, quam, quos gravitas rei sustinere possit:tamen nihil me, praeter decorum facturum plane confido, si, non quidem ipsius Hebraeidoslaudes multis percenseam, sed breviter tum vobis ipsis, tum etiam toti Rei publicae litterariae, de tam laudatis et sanctis laboribus, publice gratuler. Ego certe, utut vel parum, vel plane nihil hic praestiterim; tamen singularis beneficii, ac felicitatis loco, et habeo, et agnosco quod id ipsum opus meae fidei committere, eiusdemque … me esse voluistis. Quid itaque vobis cogitandum? aut quae vobis debebuntur gratiarum actiones: et acclamationes viri laudati et praeclari? qui opus ipsum non solum, non supprimere, sed suppressum, in lucem proferre, multisque difficultatibus involtum, publicum hominum conspectum, non sine maximis sudoribus, dicam etiam sumptibus producere voluistis. Qua in re certe perpetuo vobis devinxistis, omnes scholas et Ecclesias Christianas. Neque dubito quin id ipsum, omnes sani, et aequi rerum aestimatores, ultro agnituri sint, adeo ut laborum, quos in huius operis restauratione, pene incredibiles sustinuistis numquam paenitere vos possit. Est enim ea operis huius maiestas et necessitas, ut non tantum bonos et candidos, ad summas laudes armare debeat: verum etiam ipsos Zoilos et Momos, in summam admirationem adducere possit, sive iam eum, quem imitatus est auctor noster, sive ipsum imitatorem, sive denique res et verba, structuramque inspiciamus. Enimvero is, quem auctor noster, in hac Hebraeide sua conscribenda imitatus est, non est quispiam de sense poetarum, sed eiusmodi poeta, quem Seneca vatem maximum; Quintilianus omnium Graecorum nostrorumque proximum, Lactantius Latinorum primum; dominus Augustinus omnium poetarum praeclarissimum atque optimum appellat: quem Augustus Imperator Divum, Alexander Severus Platonem poetarum nominavit, quem Iulius Caesar Scaliger Aquilam, omnesque eruditiores omnium vatum Solem vocant: in cuius denique laudibus investigandis, Macrobius et Pontanus integra conscripsere volumina. De imitatore vero qiud multa dicam? promiserat iam ante, se demonstraturum quomodo omnia Virgiliana ad nostrum transferre possint usum, ita ut Virgilius, non sibi, et Romanis suis, sed nobis omnibus Aeneida suam conscripsisse videri possit. Id vero quam feliciter, in hoc ipso opere Frischlinus effectum dederit, iudicent eruditiores Ego sane, pro mea iudicii tenuitate, non dubito, in hoc genere imitationis omnibus illum tam veteribus, quam recentioribus anteferre. In hoc namque opere, non tantum verborum aut ornamentorum Virgilianorum est imitatio, sed et sententiarum et structurae, aliorumque quae a prudenti litteratoque observari imitatore et solent et debent, viva imago et expressio.","prev":{"citation":"Hebraeis front.2.2","label":"VLRICVS BOLLINGERUS Lectori aequo, et benevolo, salutem dicit","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.2.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.2.2"},"next":{"citation":"Hebraeis front.3.4-6","label":"front.3.4 to front.3.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.3.4"},"credit":{"text":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml","quality":"ocr"}}