{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hebraeis front.3.4-6","citation":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis front.3.4-6","ref":"front.3.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.3.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.3.4.md","author":{"name":"Nikodemus Frischlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin"},"work":{"title":"Hebraeis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis","urn":null},"verse":false,"words":402,"text":"Ipsas vero res quod attinet, sunt illae non fabulosae, aut de aliis rebus ludicris, in quibus plerosque veterum sudasse videmus, sed sacrae, et ex limpidissimo Israeliis fonte haustae,, nostrisque temporibus maxime accomodatae, necessariae et salutares. Strucutra denique, et verba ipsa, pene tota sunt Virgiliana, ubi hoc potissimum singulare est, quod, admirandam rerum varietatem, verborum varietate exaequat, orationis copia amplificat, vocum splendore illustrat, et pulcherrimis figuris exornat: adeo, ut ipsis verbis haec Hebraeis, quibus Virgilii Aeneis alicubi a Frischlino ornatur, commendaripossit. Plerique Hieronymum Vidam, et ? Maiorem, hoc saeculo, proxime ad Maronis grandiloquentiam accedere existimant, quibus ego Franciscum Maurum Hispellatem Minorida, fortassis non immerito adiunxerim. Sed quid his ipsis concedat Frischlinus noster, videre nondum potui. Varii etiam, sunt interpretes et imitatores alii Virgilii, de quibus, praeter alios alicubi non immerito conqueruntur Macrobius, et ? Rhodiginus, utpote quod litterarum tantum apices, et verba sectantes, reliqua omnia relinquant, quae tamen, poeta potissimum in sua Aeneide proposita habuit, et quorum expressam mentionem facit, in sua, ad Augustum Imperatorem epistola cuius meminit Macrobius ? I. ? ? ultimo, sed de his fortassis alias dicendi locus erit. Tametsi vero, viri clarissimi, hoc ipsum opus, ea ingenii sollertia et industria elaboratum est, ut maiori in eiusmodi materia, et nominum asperitate non possit, tamen procul dubio non deerunt Frischlino mastiges, alienae laudi, plus quam par est, invidentes. Expertus est hos ipsos Virgilius. Caligula eius scripta et imagines, parum abfuit, quin ex omnibus Bibiothecis amoverit: Adrianus Ennio postposuit: Paro quidam, duas eius ecclogas in Bucolicis, sed ridicule et insulsissime , derisit: Carbilius Pictor, Marcus Vipranius Perilius Faustinus, Octavius Avitus quae non carptim notarunt in eodem? Quid itaque mirum? si eandem fortunam experiatur haec Hebraeis Frischlini. Ego certe ut omnium zoilorum morsus, viri nobiles et praeclari, nihili faciendos duco: ita illud imprimis, quisquis es benevole lector, deprecor, ut si quae occurent errata graviora Typographica, cuiusmodi sunt pagina 2. ubi pro Hierosolyma legendum Hirsolyma, pagina 3. pro proprium propriam,pagina 73 pro portabant probabant pagina76. pro vati fati et si quae sunt simila, illa pro candore et aequanimitate tua, non authori, aut Tuccae et Varo nostro, sed potius festinationi Typothetarum ascribas: ita in consimile re, consimilem humanitatemde nobis tibi promittes. Vos vero, viri Amplissimi et doctissimi, postremo id unice, et qua par est observantia, rogatos volo, ut quod, nunc in Hebraeide Frischlini, feliciter coepistis, id ipsum etiam in reliquis Frischlinianis, si quae cum fructu legi possunt, postmodo pertexere et strenue urgere velitis, ita magis magisque Rempublicam litterariam vobis devincietis.","prev":{"citation":"Hebraeis front.3.1-3","label":"front.3.1 to front.3.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.3.1"},"next":{"citation":"Hebraeis front.3.7","label":"NOBILI, MAGNIFICO ET AMPLISSIMO; Domino MARTINO AICHMANNO iuris utrisque doctor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.3.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.3.7"},"credit":{"text":"Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml","quality":"ocr"}}