{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"´Helvetiogermani 2.2.2","citation":"Nikodemus Frischlin, ´Helvetiogermani 2.2.2","ref":"2.2.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/helvetiogermani/2.2.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/helvetiogermani/2.2.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/helvetiogermani/2.2.2.md","author":{"name":"Nikodemus Frischlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin"},"work":{"title":"´Helvetiogermani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/helvetiogermani","urn":null},"verse":true,"words":355,"text":"AD te imus Caesar.\nCAE. quae res est? quid vultis Helvetii?\nDI. Si pacem iam populus Romanus faciat cum Helvetiis,\nIn eam partem ituri sunt, atque ibi futuri, ubi tu eos\nConstitueris Caesar, et esse volueris: Sin persequi\nBello perseverabis Caesar, reminiscere pristinae\nVirtutis Helvetiorum, et veteris simul incommodi\nPopuli Romani.\nCAE. video, quo tendat haec oratio.\nDI. Quid subito ac improviso unum pagum adortus es: cum ii\nQui flumen transiverant, suis auxilium ferre non\nPossent, ne ob eam rem, aut virtuti tuae magnopere tribue,\nAut nos despice: Ita enim omnes nos Helvetii; qui nunc sumus,\nA patribus maioribusque nostris didicimus, magis\nUt virtute, quam dolo contendamus. Proin, mi homo,\nNoli fors committere, ut istic locus, ubi consistimus,\nEx tua calamitate, et internecione exercitus,\nNomen capiat, aut memoriam prodat.\nCAE. Eo minus mihi\nAdditur dubitationis, o Helvetii; quod haec,\nQuae commemorastis, memoria teneo: atque hoc gravius fero,\nQuo minus merito populi Romani evenisse haec scio.\nNam si iniurie alicuius sibi fuisset conscius,\nNon difficile ei cavere fuisset: sed eo tum fuit\nDeceptus populus, quod neque commissum a se animadverteret,\nCur timeret: nec sine causa aliquid sibi ab Helvetiis\nMetuendum putaret. Quod si veteris contumeliae\nOblivisci vellem, num etiam memoriam recentium\nPossim iniuriarum deponere: quod me invito huc iter\nPer provinciam, per vim temptastis: Item quod Aeduos,\nQuod socios, quod Allobroges vexastis? Nam quod perfidi\nVestra tam insolenter gloriamini victoria:\nQuodque tam diu istas vos tulisse impune iniurias\nAdmiramini, eodem pertinet. Consueverunt enim\nDii immortales, quo gravius homines e praecoce\nCommutatione rerum doleant, quos pro flagitio\nUlcisci volunt, secundiores his plerunque res,\nEt diuturniorem impunitatem aeque concedere.\nQuae cum ita sint, tamen, si dentur a vobis mihi obsides,\nUt, quae pollicemini, facturos vos intelligam:\nEt si etiam Aeduis, de iniuriis, quas ipsis et sociis\nIntulistis; item si Allobrogibus satisfaciatis: age\nPacem, quam petitis, vobiscum facturus sum, Helvetii:\nDI. Nos Helvetii a maioribus nostris, ita hic sumus\nInstituti, ut obsides accipere ab aliis, non dare\nConsueverimus. Eius rei populus Romanus restis est.\nAbeo.\nCAE. I, quo lubet. Tu Procili, Divitiacum mihi,\nEt Liscum, Aeduorum principes, cum reliquis convoca:\nTu Labiene, quas in partes hostis iter faciat, vide.","prev":{"citation":"´Helvetiogermani 2.2.1","label":"ACTUS II., ACTUS II. Scena II.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/helvetiogermani/2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/helvetiogermani/2.2.1"},"next":{"citation":"´Helvetiogermani 2.3.1","label":"ACTUS II., ACTUS II. Scena III.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/helvetiogermani/2.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/helvetiogermani/2.3.1"},"credit":{"text":"Nikodemus Frischlin, ´Helvetiogermani. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhelvetiogermani_1.xml","quality":"ocr"}}