{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De consolatione liber 1.4","citation":"Nikola Modruški, De consolatione liber 1.4","ref":"1.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.4.md","author":{"name":"Nikola Modruški","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski"},"work":{"title":"De consolatione liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Neque enim omnes aequaliter hac aegritudine afficiuntur, sed pro uarietate aetatum personarum temporum ac malorum et alii quidem leuantur celerius, alii tardius, alii uero numquam. Eorum autem animi praecipue refocillantur miseriaque leuantur, qui sunt ad laetitiam uoluptatemque proniores. Quales imprimis sunt iuuenes, quippe quorum animos ob inconstantiam ac inconsiderationem facile est ad quampiam traducere iucunditatem, atque etiam propter rerum imperitiam his persuadere ea, quae patiuntur uel passi sunt, incommoda non esse; uel saltem, quando nimium creduli sunt facileque de se omnia sperant, aliqua egregia spe eos reddere hilariores. Has fere easdem ob causas et mulieres non magno negotio consolationem admittunt, utpote quae et imbecillis sensus sunt et ad quocumque libuerit deducendum faciles. Contra uero consolationi difficulter consentiunt senes, ut qui sua sponte ob amissam de se fiduciam sedulo maerore conficiuntur, neque ullis rationibus adduci possunt melius de se sperare, praesertim si qua aperta detrimenta acceperunt; continuo enim putant illa esse certissima interitus euersionisque suae indicia. Quod quidem nobilissimus poetarum in Anchisen ingenue effinxit, cum hortaretur a filio fugam capessere seque incendiis Iliacis subtrahere: abnegat excisa vitam producere Troia exiliumque pati. \"Vos o, quibus integer aeui sanguis\" ait, \"solidaeque suae stant robore uires, vos agite fugam. Me si caelicolae uoluissent ducere uitam, has mihi seruassent sedes. Satis una superque uidimus excidia et captae superauimus urbi. Sic o sic positum affati discedite corpus. Ipse manu mortem inueniam, miserebitur hostis exuuiasque petet; facilis iactura sepulchri.\"","prev":{"citation":"De consolatione liber 1.3-7","label":"Liber I, I 3 Quibus incommodis aegritudo afficiat animum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.3-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.3-7"},"next":{"citation":"De consolatione liber 1.4-2","label":"Liber I, I 4 Qui facilius et qui minus facile consolationem admittunt","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.4-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.4-2"},"credit":{"text":"Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml","quality":"ocr"}}