{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De consolatione liber 1.7.7-13","citation":"Nikola Modruški, De consolatione liber 1.7.7-13","ref":"1.7.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.7.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.7.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.7.7.md","author":{"name":"Nikola Modruški","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski"},"work":{"title":"De consolatione liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"Porro, si bona fortunae fuerint, quibus, quorum iacturam uel detrimentum aegro animo ferunt, amorem illorum ab animo maestorum subtrahemus si persuadebimus bona non esse, quin potius, si liquidius discutere uoluerimus mala, ut in eo loco, quem paulo ante adduximus, e uestigio subiecit Boethius: Ego uero nego illud bonum esse quod nocet habenti. Num id mentior? Minime, inquies. Atqui diuitiae possidentibus persaepe nocuerunt, cum pessimus quisque eoque alieni magis auidus, quicquid usquam auri gemmarumque est, se solum, qui habeat, dignissimum putat. Vbi ostendere uoluit Boethius diuitias bonas non esse cum quod nocent habenti, tum quod earum potestas etiam pessimis datur, quorum neutrum accideret si diuitiae uera bona essent: nam quod uere bonum est et nouit nocere nemini, id enim malo proprium est; et apud malum pernoctare nescit, quoniam natura secreta sunt nec ea fas est ulla ratione permisceri; ex pauperibus plerosque probos inuenias, ex diuitibus admodum paucos; quod est unde diuitiae bonae possint appellari. Ego uero sicuti illum minime dixerim candorem, quo splendere potest nihil, itidem nec bonum cuius accessu fieri melius potest nihil. Sed hic mihi forsan aliquis illud satyri opponet: Haud facile emergunt quorum uirtutibus obstat res angusta domi. Quo carmine asserit poeta inopiam difficillimum esse obstaculum illis, qui per uirtutem ad altiora scandere nituntur. Valent ergo diuitiae, quoniam uiros praeclaros reddunt, potestatemque ac facultatem bene gerendi suppetunt sine quibus multae clarissimae uirtutes interirent, ut puta liberalitas, munificentia, et, quod praestantissimum est pietatis munus, ipsa elymosina. Ad haec singula respondere facile poterimus. Namque illud satyricum falsitatis arguit primum Socrates, Diogenes, Democritus, et alia turba philosophorum insignis, quos paupertas et omnium fortunarum contemptus illustres fecit. Item ex nostris prophetarum paene omnes, apostoli, martyres, monachi, et fere sanctorum uniuersi, quos omnes nulla res admirabiliores quam omnium diuitiarum abiectio fecit. Et Saluator non diuites, sed pauperes beatos dixit. Nam quod ad munificentiam liberalitatem ac elymosinam spectat, uera quidem essent, quae dicta sunt, si uirtutis opus pretio potius rerum quam animi probitate pensaretur. Sed nonne legisti illam pauperculam, quae duo aera minuta praestitit plus cunctis aliis in thesauros Domini intulisse, ex quo intelligere potes rerum inopia nec ipsam munificentiam excludi posse uirtutemque omnem non ab arca, sed a corde proficisci.","prev":{"citation":"De consolatione liber 1.7.1-6","label":"1.7.1 to 1.7.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.7.1"},"next":{"citation":"De consolatione liber 1.7.14-20","label":"1.7.14 to 1.7.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.7.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.7.14"},"credit":{"text":"Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml","quality":"ocr"}}