{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De consolatione liber 1.8.1-10","citation":"Nikola Modruški, De consolatione liber 1.8.1-10","ref":"1.8.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.8.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.8.1.md","author":{"name":"Nikola Modruški","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski"},"work":{"title":"De consolatione liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber","urn":null},"verse":false,"words":358,"text":"Irreligiosi uero uiri et impii maxime inducendi sunt ut recte de Deo ipsiusque prouidentia sentiant, suspicentur caelum, considerent tam disparem aequalitatem lationis eius, intueantur terram, mare, et quae in illis nascuntur uniuersa, qua lege gignantur, uiuant, operentur, et intereant; se praeterea ipsos diligentius aduertant atque quo modo in mundum uenerint et unde procreati sint, perscrutentur; seque mortales agnoscant, quam pauca possint paucioraque ualeant et sciant. Demum examinent paululum quo freti intumescant tantopere, quid se subito casuros extollat; aut cur potius, si se prudentes existimant, non illud magis uestigent cuius rei gratia in mundo sint, quemue finem, aut quod tandem propositum habeant, cuius gratia uiuant seu quo actus operationesque suas dirigant. An forte frustra uel temere uel ad nihilum se factos augurantur? Vbi sunt reges, ubi imperatores, ubi alii potentes terrae omnes? Quorsum deuenit cum totius orbis imperio Alexander? Quorsum Darius cum diuitiis suis? Quorsum Cyrus cum tanta potentiae ac gloriae ostentatione? Quorsum? Quorsum Hannibal, Scipio, Caesar, Pompeius, Octauianus et alii duces clarissimi potentissimique? Erubescant saltem uel procacis satyri uocem, qua eiusmodi homines digne coarguit dicens: discite et, o miseri, causas cognoscite rerum: quid sumus et quidnam uicturi gignimur, ordo quis datus, aut metae quam mollis flexus et unde, quis modus argento, quid fas optare, quid asper utile nummus habet, patriae carisque propinquis quantum largiri deceat, quem te deus esse iussit et humana qua parte locatus es in re. Sed de his satis. Ad alios, quos consolari difficile est, reuertamur. Illis igitur, qui multis tempestatibus frequentius contriti sunt, enumerare oportunum erit plerosque qui post uarias multiplicesque iacturas et aerumnas laetos tandem ac iocundos expleuerunt dies multifaria felicitate exuberantes. Vt P. Rutilium, Lucium Lentulum, Cn. Cornelium. Quamuis aptius recentiorum adduci memoria et praecipue eorum, quos ipsi maerentes cognouerunt. Amplius hoc loco spe meliore inducere maestum animum non postponas. Vnde laudatus est Rhodius ille, cui in caueam a tyranno coniecto cum suaderet quidam a cibo abstinere, respondit omnia, dum uiuit, homini esse speranda. Adde quod Domini semper fuit institutum corripere, quos dilexit, amicos suos in deliciis non nutrire, sed more optimorum patrum filios suos per duriorem disciplinam seuerius educare, quod multorum amicorum Dei factum declarat, quos nunc prolixitatem euitantes enumerare omittimus.","prev":{"citation":"De consolatione liber 1.7.14-20","label":"1.7.14 to 1.7.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.7.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.7.14"},"next":{"citation":"De consolatione liber 1.8.11-14","label":"1.8.11 to 1.8.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.8.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.8.11"},"credit":{"text":"Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml","quality":"ocr"}}