{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De consolatione liber 2.25.24-55","citation":"Nikola Modruški, De consolatione liber 2.25.24-55","ref":"2.25.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.25.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.25.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.25.24.md","author":{"name":"Nikola Modruški","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski"},"work":{"title":"De consolatione liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"Anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri canities? Quid quod merito suspecta libido est quae uenerem affectat sine uiribus. Aspice partis nunc damnum alterius. Nam quae cantante uoluptas, sit licet eximius citharoedus, situe Seleucus et quibus aurata mos est fulgere lucerna? Quis refert magni sedeat qua parte theatri qui uix cornicines exaudiet atque tubarum concentus; clamore opus est ut sentiat auris quem dicat uenisse puer, quot nuntiet horas. Praeterea minimus gelido iam corpore sanguis febre calet sola, circumsilit agmine facto morborum omne genus, quorum si nomina quaeras, promptius expediam quot amauerit Ippia moechos, quot Themison aegros autumno occiderit uno, quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus pupillos, quot longa uiros exsorbeat uno Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus; percurram citius, quot uillas possideat nunc quo tondente grauis iuueni mihi barba sonabat. Ille humero, hic lumbis, hic coxa debilis, ambos perdidit ille oculos et luscis inuidet, huius pallida labra cibum accipiunt digitis alienis ipse ad conspectum cenae deducere rictum suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis ad quem ore uolat pleno mater ieiuna: sed omni membrorum damno maior dementia; quae nec nomina seruorum nec uultum agnoscit amici cum quo praeterita cenauit nocte, nec illos quos genuit, quos eduxit. Quomodo potuit aut uerius aut rectius extrema miseria nouissimaque humanae pars uitae effingi aut designari? Nec tamen mirari habemus eius tam infelicem exitum, cuius dolendum lacrimandumque cognouimus exordium. Lacrimis et ploratu initiatum principium digne aerumnosum luctuosumque sortitur finem, media uero omnis fastidii et calamitatis plena. Si cetera desint, sed quantam illam uitae miseriam putas quam ex corporis cura patimur indesinenter, nunc aestus, nunc frigora declinando; modo fugitando imbres, modo uentos ac tempestates, sedulo autem sanitatem procurando. Quamobrem aliquando ab his, aliquando ab illis abstinemus alimentis et tamen gulae instigatione cruciamur; mane grauis somno et hesternis adhuc indigestis crapulis surgere cunctaris, dum hinc te sollicita auaritia ad negotium uocat, illinc desidia plumis et otio inuolutum fouent utque tibi indulgeas hortantur; sed quiescere te dominarum tuarum cupiditatum rixa non sinit ad sua quaeque studia te diuisum trahentibus. Tandem uincit auaritia a pudore non numquam adiuta, eruit te e uolutabro suem, licet tu saepius languidior illud repetas.","prev":{"citation":"De consolatione liber 2.25.3-23","label":"2.25.3 to 2.25.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.25.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.25.3"},"next":{"citation":"De consolatione liber 2.25.56-58","label":"2.25.56 to 2.25.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.25.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.25.56"},"credit":{"text":"Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml","quality":"ocr"}}