{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De consolatione liber 2.28.1-2","citation":"Nikola Modruški, De consolatione liber 2.28.1-2","ref":"2.28.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.28.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.28.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.28.1.md","author":{"name":"Nikola Modruški","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski"},"work":{"title":"De consolatione liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Atque ut de uita prius dicamus: quid est quod in toto cursu eius inuenire ualeas aliud quam sollicitudines, labores, curas, molestias, anxietates, dolores, et omnis generis miserias? Intuere in omnes aetates eius; nullibi pacem, nullibi quietem, nullibi tranquillitatem, nullibi aliquam reperies iocunditatem quae facile non plus molestiae habeat quam uoluptatis. Nam si ab ipso exordio uitae incipias (est enim opere pretium per singulas discurrere aetates), nonne id plenum tristitia, fetore, et pudore est? Quae si diuina sapientia amore incredibili parentum non temperasset, quis id umquam pati potuisset? Aut cui non stomachum fecissent sordes nostrae? Cuius bilem continui uagitus, ploratus, et bestialia fastidia non commouissent? Aut quem non defatigassent iuges sollicitudines, noctes insomnes, curae laboresque qui ob infantiam sine intermissione capiuntur? Porro ex pueritia quid commodi amplius reportamus quam bruta animantia; quippe cum id aetatis nihil aliud nouimus aut ualemus, quam cibo somnoque uacare. Deinde nos excipit adolescentia quae, sicut a puerilibus impedimentis absoluit, ita uitiis miserrime implicat ac irretitur. Tunc enim omnis libidinis nefaria turba scaturire occipit; tunc animi saeuissime nascuntur pestes, tunc ueneris obscena feruent incendia, tunc irae flammis succendimur et ad conserendas rixas stimulis eius instigamur. Modo gulae irritamentis ad crapulas et ebrietates trahimur, modo funestis inuidiae urimur facibus; nunc stultissima uanissimaque iactantia efferimur, nunc ignauia desidiaque marcescimus ac ueluti sues in luto spurcissimo uolutari gaudemus. Et ne diutius in his morer, sine cessatione compensato nobiscum duello uniuersa flagitia decertant, atque ubi unum nos reliquit, mox aliud saeuius aggreditur, quibus cum uolentes plerumque cedamus, necesse est uictoris subire legem: cuius in ius cum semel concesseris et sub iugum eius missus fueris, necesse est id toto uitae tempore feras. Quod si illud aliquando detractare tentaueris, cogeris inuitus; licet tu sicut canis uinctus catenam assidue rodas, rumpere quidem anulum unum aut duos forsan poteris, semper tamen supererit quod ex collo pendeat, per quod captus rursum ad molam alligaberis; atque hoc te munere adolescentia donat.","prev":{"citation":"De consolatione liber 2.27.72","label":"SECVNDVS LIBER, II 8 De miseria uitae humanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.27.72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.27.72"},"next":{"citation":"De consolatione liber 2.28.3-23","label":"2.28.3 to 2.28.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.28.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.28.3"},"credit":{"text":"Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml","quality":"ocr"}}