{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De consolatione liber 3.11.59-61","citation":"Nikola Modruški, De consolatione liber 3.11.59-61","ref":"3.11.59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.11.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.11.59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.11.59.md","author":{"name":"Nikola Modruški","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski"},"work":{"title":"De consolatione liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber","urn":null},"verse":false,"words":165,"text":"Et licet isti duo loci, de quibus loquimur, qui ab utili et honesto ducuntur, uoluptatem non solum post se trahant sed etiam principaliter gignant, tamen alii sunt propiores magisque accommodati et ad diuertendum dolorem aut maerorem conuenientiores, ut postea docebimus, cum ad genus illud consolandi perueniemus. Tametsi, ut ab initio testati sumus, magis hoc in opere curandum duximus res illas, quae ad officium consolandi faciunt, tradere, quam illa subtiliora dialectica ratione de earum differentiis aut generibus disputare. Ista quippe non est praesentis negotii speculatio nec ad leuandum cuiuspiam luctum satis idonea, ad quod propositum praesens iste labor noster pergit. Hi sunt igitur loci praecipui, quantum meo ingenio colligere licuit, quae mitigare anxietates molestiasque animi ualent. Fuerunt autem numero decem, ut puta: ab iusto, a uoluntate Dei, a uoluntate principis uel maioris, a conditione fortunae, a conditione humana, a societate, a necessitate, a diligentia, ab honesto et ab utili. Et haec omnia ad secundam rationem consolandi spectant. Nunc ad ea ueniamus quae sunt tertiae rationis propria.","prev":{"citation":"De consolatione liber 3.11.49-58","label":"3.11.49 to 3.11.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.11.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.11.49"},"next":{"citation":"De consolatione liber 4","label":"III 12 DE TERTIA CONSOLANDI RATIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/4"},"credit":{"text":"Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml","quality":"ocr"}}