{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De consolatione liber 3.5.1-2","citation":"Nikola Modruški, De consolatione liber 3.5.1-2","ref":"3.5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.5.1.md","author":{"name":"Nikola Modruški","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski"},"work":{"title":"De consolatione liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Amplius explicare fortunae instabilitatem uarietatemque non parum habet momenti ad mitigandos dolores, ut est illud apud Boethium: Quid est, o homo, quod te in maestitiam luctumque deiecit: nouum credo aliquod inusitatumque uidisti? Tu fortunam putas erga te esse mutatam: erras. Hi enim semper eius sunt mores, ista ipsius natura; seruauit erga te potius propriam in ipsa mutabilitate constantiam. Talis erat cum blandiebatur, cum tibi false illecebris felicitas alluderet. Deprehendisti caeci numinis ambiguos uultus; quae sese adhuc uelat aliis, tota tibi prorsus innotuit. Si probas, utere moribus, ne queraris; sin perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciose ludentem. Nam quae nunc tibi est tanti causa maeroris, haec eadem tranquillitatis causa esse debuisset. Reliquit enim te quam non relicturam nemo umquam poterit esse securus. An uero tu pretiosam existimas abituram felicitatem et cara est tibi forma praesens nec manendi fida et, cum discesserit, allatura maerorem? Quod si nec ex arbitrio retineri potest et calamitosos fugiens facit, quid est aliud fugax quam futurae quoddam calamitatis indicium? Neque enim, quod ante oculos est situm, sufficit intueri: rerum exitus prudentia metitur eademque in alterutro mutabilitatis nec formidandas fortunae minas nec exoptandas facit esse blanditias. Postremo aequo animo tolleres oportet quid intra fortunae aream geritur cum semel iugo eius colla submiseris. Quod si manendi abeundique scribere legem uelis ei, quam tu tibi dominam sponte elegisti, nonne iniurius fueris et impatientia sortem exacerbabis quam permutare non possis? Si uentis uela committeres, non quo uoluntas peteret, sed quo flatus impeteret promouereris. Si aruis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares; fortunae te dedisti regendum, dominae moribus oportet obtemperes; tu uero uoluentis rotae impetum retinere conaris. At, omnium mortalium stolidissime, si manere incipit, sors esse desistit.","prev":{"citation":"De consolatione liber 3.4","label":"DE SECVNDA CONSOLANDI RATIONE. LIBER III, III 4 Tertius a uoluntate maiorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.4"},"next":{"citation":"De consolatione liber 3.5.3-5","label":"3.5.3 to 3.5.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.5.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.5.3"},"credit":{"text":"Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml","quality":"ocr"}}