{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De consolatione liber 3.8","citation":"Nikola Modruški, De consolatione liber 3.8","ref":"3.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.8.md","author":{"name":"Nikola Modruški","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski"},"work":{"title":"De consolatione liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber","urn":null},"verse":false,"words":176,"text":"Quod si ita est, locus ergo a necessitate praecipue ad mitigandum laborem erit accommodatus; ut ostendas quam stultum sit iniquius ferre eas res quas aliter tenere non uales. Ideo Seneca ait: Stultum est timere quod uitare non possis, et Hieronymus ad Tyrasium: Non tam grauiter eos casus feramus quos nullo modo euitare possimus. Ex hac ratione apud Vergilium uxor Aeneam increpat frustra lacrimantem: Quid tantum iuuat insano indulgere amori, o dulcis coniunx? Ex hoc genere et illud Terentianum est: quando non potest fieri id quod uis, id uelis quod possis. Hinc est et quod uulgo lamentanti flentique dicimus: \"Quid tandem facies? Iam actum est; restitui res nequit. Pone inanes lacrimas\", aut \"Siquid lacrimis recuperari restaurariue potest, multi praesto erunt qui te maxima earum copia iuuabunt\". Hac ratione comicus Graecus usus est cum inquit: Si malorum medicamentum lacrimae essent semperque flens a labore quiesceret, aurum pro lacrimis penderemus; nunc uero molestiae has nec respiciunt nec intendunt, here, sed siue fleas siue non, eandem tamen ingrediuntur uiam. Ista atque alia eiusmodi apud prudentes animos multum angorem sedare consueuerunt.","prev":{"citation":"De consolatione liber 3.7.28-32","label":"3.7.28 to 3.7.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.7.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.7.28"},"next":{"citation":"De consolatione liber 3.9","label":"DE SECVNDA CONSOLANDI RATIONE. LIBER III, III 9 Octauus locus a diligentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.9"},"credit":{"text":"Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml","quality":"ocr"}}