{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De consolatione liber 4.12.1-16","citation":"Nikola Modruški, De consolatione liber 4.12.1-16","ref":"4.12.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/4.12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/4.12.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/4.12.1.md","author":{"name":"Nikola Modruški","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski"},"work":{"title":"De consolatione liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Sane et ille, qui ex ratione funeris oritur, plurimum confert ad miseriae imminutionem; haud enim exiguam leuabimus tristitiae partem si commemorabimus funus recte digneque procuratum ac uniuersa quae mortuis debentur iuste persoluta omninoque ei esse factum satis. Siquidem uniuersis fere mortalibus multa cura de sepulchris mortuorum esse solet, ut inter summas arbitrentur infelicitates si cui honore sepulturae uacare contingerit. Vnde legimus apud Aegyptios consuetudinis fuisse ut defunctus unusquisque, ante quam sepulturae mandaretur, transmissus per fluuium a uectore quodam, quem lingua sua Charontem appellabant, coram quadraginta iudicibus sisteretur; apud quos licebat lege cuiuis mortuum de impietate flagitioue aut quibusuis sceleribus accusare; quae si uera iudices comprobassent, feriebant hac mortuum sententia ut honore sepulchri, immo omnino sepultura careret, tamquam nulla maiore ignominia affici possit. Sic legimus et sacris codicibus illius uiri Dei, qui contra mandatum Domini apud malum prophetam panem comederat, inter alias a Domino illatas poenas una fuit quod non est in sepulchro patrum suorum illatus. Hinc et illa Ouidii fuit sollicitudo et lamentatio: Sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulchri Et non ploratum barbara terra teget. – proin precatur uxorem: Ossa tamen facito parua referantur in urna. Sic ego non etiam mortuus exul ero. Atque etiam cum foliis et amomi puluere misce inque suburbano condita pone solo. – et post: Tu tamen extincto feralia munera semper deque tuis lacrimis humida serta dato. Quamuis in cineres corpus mutauerit ignis sentiet officium maesta fauilla pium. Huius uero rei studium in tantum inualuit apud uniuersas nationes ut firmiter animos hac inani superstitione falsaque religione inducerent ad credendum nulli inhumato nisi centum annis expletis ad destinatum locum licere peruenire, interea uero toto tempore circum haec loca errare. Quod etiam doctissimus poeta testatus est: Haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est;","prev":{"citation":"De consolatione liber 4.11","label":"III 12 DE TERTIA CONSOLANDI RATIONE, III 23 Quartus locus a causa mortis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/4.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/4.11"},"next":{"citation":"De consolatione liber 4.12.17-28","label":"4.12.17 to 4.12.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/4.12.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/4.12.17"},"credit":{"text":"Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml","quality":"ocr"}}