{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De consolatione liber 5.4.1-7","citation":"Nikola Modruški, De consolatione liber 5.4.1-7","ref":"5.4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/5.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/5.4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/5.4.1.md","author":{"name":"Nikola Modruški","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski"},"work":{"title":"De consolatione liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"Hic igitur tertio loco apte ad constantiam fortitudinemque aeger adhortandus est atque ut hanc quoque uirtutem suscipiat, cum ceterae suppetent, diligentius admonendus. Quod egregie Sulpicius ad Ciceronem attigit. \"Vidimus\", inquit, \"aliquotiens te secundam pulcherrime ferre fortunam magnamque ex ea re te laudem adipisci; fac aliquando intelligamus aduersam quoque te aeque ferre posse, ne id maius quam debeat tibi onus uideri, ne ex omnibus uirtutibus tibi haec una uideatur deesse.\" Ad hoc ipsum et tu lugentem impellas. Poteris autem et ualidius impellere si, quod hortaris, facile factu esse docueris ex hoc quod in nostra situm est manu, si modo nos cohibere paululum uoluerimus et non dare impatientiae manus: praesertim cum \"nihil sit miserum,\" ut praeclare ait Boethius, \"nisi cum putes, contraque beata sors omnis est in aequanimitate tolerantis.\" Ex hoc genere est et illud Ciceronis ad Titium: non est iam grauitatis et sapientiae tuae, quam tu a puero praestituisti, ferre immoderatius casum incommodorum tuorum qui sit ab eorum, quos dilexeris, miseria maloque seiunctus. Etenim cum te semper et priuatis in rebus et publicis praestitisti, tuenda ut sit tibi grauitas et constantiae seruiendum. Nam quod allatura est ipsa diuturnitas, quae maximos luctus uetustate tollit, id nos praecipere consilio prudentiaque debemus; etenim si nulla fuit umquam liberis amissis tam imbecillo mulier animo, quae non aliquando lugendi modum fecerit, certe nos, quod est dies allatura, id consilio anteferre debemus, neque expectare temporis medicinam quam repraesentare ratione possumus. Hoc ipsum attigit et Seneca Lucilium de morte filiae consolando: finem dolendi etiam qui consilio non fecerat, tempore inuenit. Turpissimum autem est in homine prudenti remedium maeroris lassitudo maerendi. Malo relinquas dolorem quam ab illo relinquaris, et quam primum id facere desiste quod, etiam si uoles, diu facere non poteris. Annum feminis ad lugendum constituere maiores non ut tam diu lugerent, sed ne diutius: uiris nullum legitimum tempus est quia nullum honestum. Quam tamen mihi ex illis mulierculis dabis uix retractatis a rogo, uix a cadauere reuulsis, cui lacrimae in totum mensem durauerunt? Nulla res citius in odium uenit quam dolor, qui recens consolatorem inuenit et aliquos ad se adducit, inueteratus uero deridetur, nec immerito: aut enim simulatus aut stultus est.","prev":{"citation":"De consolatione liber 5.3","label":"DE QVARTA CONSOLANDI RATIONE LIBER QVARTVS, IV 3 Secundus locus ab exemplo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/5.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/5.3"},"next":{"citation":"De consolatione liber 5.4.8-13","label":"5.4.8 to 5.4.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/5.4.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/5.4.8"},"credit":{"text":"Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml","quality":"ocr"}}