{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nauicula Petri 3-4","citation":"Nikola Modruški, Nauicula Petri 3-4","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/nauicula-petri/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/nauicula-petri/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/nauicula-petri/3.md","author":{"name":"Nikola Modruški","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski"},"work":{"title":"Nauicula Petri","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/nauicula-petri","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Non dicam de malo quod peccatum est, de quo grandis nobis sermo restat, sed de illis malis nunc loquor ut sunt poenae, carceres, exilia, tormenta, mortes, diuersa dolorum mala et cetera id genus, quae cuncta auctore Augustino Dei iudicio dispensantur, sed multis sunt ad probationem multis ad damnationem. Etenim quinque de causis Deus omnipotens mira quadam prouidentia mortales consueuit uexare: quosdam enim Deus seuerius exercet, ut probatae eorum uirtuti ampliora rependat praemia; alios tristiore coercet disciplina, ne probitas eorum per lasciuiam effluat; illos pro delictis uerberibus emendatos misericorditer corripit, ne in sempiternum perdat; interdum et completuris in malitia sempiterna tormenta, quibus deputati sunt, in mortali uita incipit infligere; non numquam mala inducit, quo in depellendis illis manifestiora opera sua faciat. Haec autem singula partitur certo inscrutabilique consilio, cui quae expediant distribuendo. Expedit namque uiris fortibus laudem et gloriam propria uirtute comparare. Nec in ipsis terrestrium rerum curis digne quispiam dicitur coronari, nisi qui legitime certauerint. Idcirco et apostoli ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Sperabant etenim post illum agonem sese immarcescibilem coronam suscepturos, ad quam promerendam strenuum quemque Petrus constanti animo hortatur, dicens: In quo exultabitis, modicum nunc sic oportet contristari in uariis temptationibus, ut probatio fidei uestrae multo pretiosior auro, quod per ignem probatur. – Profectus enim fidelium, ut ait Augustinus, sine temptatione non prouenit, nec sibi quisquam innotescit nisi probationis examine, nec coronabitur nisi qui uicerit, nec uincet nisi qui certauerit. Quis autem certat, nisi qui inimicum habens temptationi resistit? Quam ob rem pulcherrime suadet Iacobus: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in uarias temptationes incideritis scientes, quod probatio fidei uestrae patientiam operatur, patientia autem opus reddit perfectum. Et Paulus: Gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur. Patientia autem habet probationem, probatio spem, spes uero non confundit.","prev":{"citation":"Nauicula Petri 1-2","label":"1 to 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/nauicula-petri/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/nauicula-petri/1"},"next":{"citation":"Nauicula Petri 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/nauicula-petri/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/nauicula-petri/5"},"credit":{"text":"Nikola Modruški, Nauicula Petri. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-navic.xml","quality":"ocr"}}