{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum pars prima 1.1.1-3","citation":"Nikolaus Reusner, Operum pars prima 1.1.1-3","ref":"1.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/1.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/1.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/1.1.1.md","author":{"name":"Nikolaus Reusner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner"},"work":{"title":"Operum pars prima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima","urn":null},"verse":false,"words":376,"text":"AD RUDOLPHUM II. ROMANORUM IMPeratorem Invictissimum N. REUSNERI PRAEFATIO. QUI BENE MERENTUR de Republica, RUDOLPHE Imperator Invictissime: eorum duo postissimum genera esse animad verto: unum, quod bene faciendi: alterum, quod bene dicen di studiosum est. Quorum illud in praeclaris rebus gerendis: hoc vero in iis, quae prae clare gesta sunt, memoriae prodendis, occupatum est: Utrum que sane pulcrum et laudabile merito habetur. Nam etsi impar admodum gloria consquitur scriptorem, et actorem rerum: propterea quod maior plerunque eorum videatur esse utilitas, qui fecere: quam qui aliorum facta scripsere: tamen inprimis utile, et necessarium est, res gestas clarisimorum hominum memoriae consecrare: et literarum monimentis ad posteritatem transmittere: quod nimirum ea cum ipsis heroibus, de quorum rebus gestis scribitur, ampla et honorifica sunt: tum vero aliis etiam, qui legunt, hoc maximum et periculorum incitamentum est, et laborum. Fuit vero utrinsque generis hominum, omnibus aetatibus (quod Deo immortali acceptum ferendum est) haud exigua copia: et inter utrosque mutua quodammodo laborum, et studiorum coniunctio: ut qui laudanda facerent, laudari se a laudatis viris magnopere gauderent: iisdemque rersus honores et praemia, propter magna merita, sponte ac libenter decernerent. Quam ego causam esse puto, quod olim Herculi et Musis communis apud Delphos ara facta fuerit: cum honestum et liberale ducerent homines sapientes: Musis Martis manubias quasi consecrare: et virtutem summorum Principum, famae atque gloriae adae quare ampitudini. Qua re etiam factum est: ut poetae, et scriptores rerum olim in familias et familiaritates maximorum Regum atque Imperatorum asciti fuerint: cuius rei luculetus est testis Pausanias in Atticis. Alexander certe Macedo, cui virtus, et rerum gestarum gloria Magni cognomentum peperit, cum multos haberet laudis suae praecones; quos honeste, ut decet, honorateque semper remuneratus ets: tanta tamen cupiditate flagrans gloriae suae posteris relinquendae: in Sigaeo ad Achillis tumulum consistens: O fortunate (inquit) adolescens, qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris. Quid dicam des Scipione Africano? qui Ennium poetam tam carum habuit; ut in suo eum condi sepulcro, et marmoratis eum laudibus ornari voluerit? Qudi de Decio Bruto? qui Accii amicissimi sui carminibus, templorum ac monumentorum aditus exornavit suorum! Quid de Cn. Pompeio? qui Theophanem Mitylenaeum, scriptorem rerum suarum, in concione militum, civitate donavit? Nihil hocloco dico de C. Iulio Caesare: qui et rerum a se gestarum, et scriptor ipse elegantissimus, et aliorum suorum praeconum remunerator fuit liberalissimus.","prev":{"citation":"Operum pars prima front.1a","label":"front.1a","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/front.1a","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/front.1a"},"next":{"citation":"Operum pars prima 1.1.4-6","label":"1.1.4 to 1.1.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/1.1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/1.1.4"},"credit":{"text":"Nikolaus Reusner, Operum pars prima. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnerprima_1.xml","quality":"ocr"}}