{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum pars prima 2.7.1-47","citation":"Nikolaus Reusner, Operum pars prima 2.7.1-47","ref":"2.7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/2.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/2.7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/2.7.1.md","author":{"name":"Nikolaus Reusner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner"},"work":{"title":"Operum pars prima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima","urn":null},"verse":true,"words":282,"text":"ESse quid hoc dicam, populi quod plena videntis\nArctoae video compita stare viae?\nEcquid ab Albiacd princeps regione profectus,\nAdproperat nostrae moenibus urbis iter?\nAutor abest certus: volat ille per agmma sermo:\nSerpit et in vulgus iam magis atque magis:\nFamaque credentes non raro garrula fallit:\nCuius credo ratam nunc tamen esse fidem.\nSic habet: en laetis arridet plausibus aether:\nPromicat in tota iam novus urbe nitor.\nAngustae turba rumpuntur pene plateae,\nLaeditur et populus deficiente loco.\nSigna verecundi nunc exhibitur afavorie\nNobilitas celsis obvia tendit equis.\nAspice Boiarici proceres Ducis ordine primi\nOfficio signant conventente viam.\nMagna Bipontinus iunxit quibus agmina Princeps:\nQuique regit fines Iulia terra tuos:\nQuique duos pisces, ramosaque cornua cervi\nIn clypeo gentis signa, domusque gerit.\nQuos Moguntiacisequitur vetus accola Rheni,\nArdua qui Drusi busta Neronis habet.\nPone pruino si subigentes rura Mosellae;\nNobilibus vecti conspiciuntur equis.\nQuique tuas versant opulenta Coloniae glebas;\nQuosque vago Iuvarus praeterit amme rapax.\nPraeterea patriis gelidum qui finibus Istrum;\nRegnaque Passa vii praesulis ampla colunt.\nQuid laudem, dubium. viden' ut spectabilis auro,\nExiliat procerum lata per arva manus.\nLeniter hic primam stimulis irritat ad iram;\nUrget et in gyros ire frequenter equum.\nIlle viam saltu gaudet superare superbo\nArduus, et celeri carpere prata fuga.\nCompositus iuvat hunc gressus, sinuataque crura,\nApplausi sonitum verticis alter amat.\nIamque tui vires iactant Pomerania cives\nInclyta, quam propius Maenalis ursa videt.\nSilesiae iuxta comitatus (opinor) equestris,\nMarchiacaeque frequens incola fertur humi.\nQuam me nobilium virtus delect at equorum,\nQuam mihi forma decens, et generosa placet.\nElatasne prius cervices mirer? an alvum\nSubtilem potius, tergaque crassa loquar?\nQuid, quod demissa verrunt vestigia cauda?\nQuod celerum praestant mobilitate pedum?\nDum loquor, en denso patulus latet agmine campus;","prev":{"citation":"Operum pars prima 2.6","label":"NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER PRIMUS., AD ALBERTUM, PRINCIPEM BAVARIAE.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/2.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/2.6"},"next":{"citation":"Operum pars prima 2.7.48-93","label":"NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER PRIMUS., AD AUGUSTUM, SAXONIAE DUCEM, S. R. IMP. Septemvirum. POMPAE DESCRIPTIO; HABITAE, lines 2.7.48-2.7.93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/2.7.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/2.7.48"},"credit":{"text":"Nikolaus Reusner, Operum pars prima. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnerprima_1.xml","quality":"ocr"}}