{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum pars prima 3.1.43-72","citation":"Nikolaus Reusner, Operum pars prima 3.1.43-72","ref":"3.1.43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/3.1.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/3.1.43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/3.1.43.md","author":{"name":"Nikolaus Reusner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner"},"work":{"title":"Operum pars prima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima","urn":null},"verse":true,"words":198,"text":"Non illa melius quicquam videt arduus aether;\nNec maius quicquam totus his orbis habet.\nTristius at nihil est bello bellive tumultu:\nIn bello versum fas iacet, atque nefas.\nTunc pietas, tunc lapsa sides; tunc publica iura,\nTunc pudor, et virtus relligioque cadit.\nQuis furor est igitur crudelia bella salute?\nQuis furor est cultu pluris habere Dei?\nQuis furor est armis evertere iura, fidemque?\nAtque pudicitiae sic temer are decus?\nQuis furor est miseras populari civibus urbes?\nInque suum misere fata parare caput?\nAt tu Cimbriacae decus admir abile gentis,\nO spes, et generis firma columna tui:\nTeutonis armorum trepidat dum maesta timore:\nDum regnis obsunt vique doloque duces:\nEgregia sancte populos in pace gubernas:\nNec sanctae praefers laudibus arma togae.\nErgo quum patriae te dicimus esse parentem;\nNomina sunt meritis haec leviora tuis.\nSub te prisca fides, libertas plena pudoris\nFloret: felices, qui meruere frui.\nO mihi supremos si Parca indulserit annos:\nQuanta canam! quanta te resonabo lyra!\nTunc ego Moeonios ausim perrumpere fontes:\nClaraque sublimi pangere gesta tuba.\nTu modo laetus ades: tu vires suffice laudi:\nMagnus ero, laudis si mihi pandis iter.\nNullae mihi statuent finem te fata canendi:\nEt tua laus animos provehet ampla meos.","prev":{"citation":"Operum pars prima 3.1.1-42","label":"NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER SECUNDUS, AD FRIDERICUM II. REGEM DANIAE., lines 3.1.1-3.1.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/3.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/3.1.1"},"next":{"citation":"Operum pars prima 3.2.1-44","label":"NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER SECUNDUS, AD VVOLFGANGUM, COM. PALATILUM RHENI, ET Ducem Boiorum, ex Pannonia reversum., lines 3.2.1-3.2.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/3.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/3.2.1"},"credit":{"text":"Nikolaus Reusner, Operum pars prima. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnerprima_1.xml","quality":"ocr"}}