{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum pars prima 3.4.315-360","citation":"Nikolaus Reusner, Operum pars prima 3.4.315-360","ref":"3.4.315","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/3.4.315","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/3.4.315","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/3.4.315.md","author":{"name":"Nikolaus Reusner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner"},"work":{"title":"Operum pars prima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"In Domino tibi certa fuit fiducia solo:\nQui vires, robur qui dare grande potest.\nIlli rite preces, illi pia vota tulisti:\nFacta fide non sunt irrita vota Deo.\nQuid loquar? ut fueris iusti quoque cultor et aequi:\nPradicat hoc populus, meque tacente, tuus.\nIura, fides, probitas sub te vixere, decusque:\nSub te libertas extitit alma Duce.\nTunc Astraea diu neglecta, soloque fugata,\nCum Nemesi rediit, cumque Pudore sacro.\nMoribus ornasti, stabilisti legibus urbes:\nQuarum tu custs, et bonus auctor eras.\nLegum sanctus honos, legum veneranda potestas:\nQuae nisi sunt, magni quis status orbis erit?\nLeges bumani sunt propugnacula caetus:\nNulla quibus certe vita carere potest.\nIudiciis homines praeponens iuris amantes;\nMandasti pure tradita iura coli.\nNec prectio tibi sancta fides venali, et auro:\nCarius innocus quod solet esse fide.\nIustitiae plenum, plenum tibi ponderis aequi\nPectus erat, foeda mobilitate carens.\nSi quandoque rei tractanda negotia magnae.\nIndiga iudicii, consiliique forent:\nNon illud praeceps, aut inconsultus agebas:\nUtebare bonis, praecipuisque viris:\nQuorum certa fides, quorum prudentia summa\nNota fuit rerum, iudiciumque grave.\nQuis potis est verbis illorum fingere laudes\nPro meritis? ingens quis memorare decus?\nQuo te quo meritum PLEININGE per aethera tollam\nCarmine, praeclarae nobilitatis honos?\nCui nec splendor abest generis, nec gloria vitae;\nNec maior longa nobilitate fides.\nNomina te veterum commendant clara parentum:\nIngenio clarent iam magis illa tuo.\nConsilio prudens, vita gravis, arte peritus;\nPrincipis auxisti commoda saepe tui.\nId quoque fecisti semper FESLERE: nec ullus\nIudicii vivit te gravitate prior.\nIngenio certare potes; contendere doctis\nConsiliis; patriae cernere mente bona.\nNon hic carminibus nostris indictus abibis\nHURMOLDE, o Bedicae praeses amice domus:\nCuius nota viget nostras memorata per oras\nFama, nec aeternos interitura dies.","prev":{"citation":"Operum pars prima 3.4.271-314","label":"NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER SECUNDUS, DE OBITU CHRISTOPHORI DUCIS VVIRTEbergensis et Teccensis., lines 3.4.271-3.4.314","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/3.4.271","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/3.4.271"},"next":{"citation":"Operum pars prima 3.4.361-412","label":"NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER SECUNDUS, DE OBITU CHRISTOPHORI DUCIS VVIRTEbergensis et Teccensis., lines 3.4.361-3.4.412","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/3.4.361","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/3.4.361"},"credit":{"text":"Nikolaus Reusner, Operum pars prima. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnerprima_1.xml","quality":"ocr"}}