{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum pars prima 3.4.361-412","citation":"Nikolaus Reusner, Operum pars prima 3.4.361-412","ref":"3.4.361","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/3.4.361","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/3.4.361","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/3.4.361.md","author":{"name":"Nikolaus Reusner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner"},"work":{"title":"Operum pars prima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima","urn":null},"verse":true,"words":316,"text":"Te CURTIpraestante fide vix notior alter:\nNec fuit in tota iunctior urbe Duci.\nIlle secreta tuae commissit plurima genti:\nNon caret haec nervis, atque vigore suo.\nScinsus et eloquio tibi quis nitor assit: et altus\nEISLINGERE tuae non latet artis honos.\nIn te nam duplicis vivit facundia linguae:\nQua Domino poteras utilis esse tuo.\nTu iuris lumen, secli prudentia nostri:\nIpsemet imperii te moderator amat.\nQuid numerem reliquos? quos vel mors sustulit atra:\nQui vel adhuc vitae lumen in orbe vident:\nPraestantes virtute viros, studioque fidels:\nVuirtenbergiacae robora magna domus.\nPer quos iura vigent, floret Respublica: quorum\nConsilio patriae stat sapiente saelus.\nFelices populos, quibus est concessa potestas,\nSub iustis iusti principis esse viris.\nEx se non solus princeps sapit omne: nec unquam\nSingula mens regis facta videre potest.\nUtque bonus rex sit, veri studiosus et aequi:\nSi careat doctis ille, probisque viris:\nPublica nulla potest longo res esse beata\nTempore: momento concidit illa brevi.\nErgo licet celebris tua fama sit, optime Princeps:\nNon minus hoc uno nomine laudis habet:\nQuod doctos meito dignatus honore; sideles\nConsuesti testes mentis habere tuae.\nQualiter Aecides, caput insuperabile bello,\nNestoras optabat semper habere decem:\nQuorum consilii vis esset nota periti:\nRes est consilium magna fidele viri.\nNec tu Musarum neglexti turpiter artes:\nIn studiis vixti, non sine laude, bonis.\nPlantasti ludos sanctos: et sumptibus amplis\nAuxisti Tubiae clara Lycea scholae:\nQuae claris ornare viris laudabile duxti:\nQui doceant artes, cum pietate, bonas.\nMultaque pauperibus donasti largiter aera:\nQui studiis operam tempus in omne darent.\nAdde quod im miseros facilis, clemensque fuisti:\nExilio iussos vertere saepe solum:\nQuos vis hostilis, verbum caeleste perosa;\nExtorres patria fortefugavit humo.\nScilicet hoc studium divinis regibus esto,\nHic labor; aeternum noscere rite Deum:\nIustitiam genti, populis extendere pacem:\nPro grege, pro sancta lege timenda pati:\nDebellare feros; miseris prodesse libenter:\nFortunae nunquam terga repulsa dare:\nPropagare bonas artes, sacrataque iura:\nNotitiam terris amplificare Dei.","prev":{"citation":"Operum pars prima 3.4.315-360","label":"NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER SECUNDUS, DE OBITU CHRISTOPHORI DUCIS VVIRTEbergensis et Teccensis., lines 3.4.315-3.4.360","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/3.4.315","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/3.4.315"},"next":{"citation":"Operum pars prima 3.4.413-454","label":"NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER SECUNDUS, DE OBITU CHRISTOPHORI DUCIS VVIRTEbergensis et Teccensis., lines 3.4.413-3.4.454","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/3.4.413","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/3.4.413"},"credit":{"text":"Nikolaus Reusner, Operum pars prima. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnerprima_1.xml","quality":"ocr"}}