{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum pars prima 5.8.226-268","citation":"Nikolaus Reusner, Operum pars prima 5.8.226-268","ref":"5.8.226","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/5.8.226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/5.8.226","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/5.8.226.md","author":{"name":"Nikolaus Reusner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner"},"work":{"title":"Operum pars prima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima","urn":null},"verse":true,"words":275,"text":"Quid loquar Ascraei carmina docta senis?\nQuin etiam Solymis formamus vocibus ora:\nCara Deo quondam gens quibus usa fuit.\nQuo feror? immensi res est memorare laboris\nOmnia: cum linguis sint licet ora decem.\nQuae tibi si tenui coner perscribere versu:\nPlus mihi, quam sas est, complacuisse ferar.\nSed mihi ner placeam, tibi nec placuisse laborem:\nSi scriptis haec non sunt potiora meis.\nNon mihi vera loqui pudor est: neque falsa fatebor:\nSincero residet nuilus in ore dolus.\nFelicem Dominum, si nulla concitus aura,\nQuo pede iam coepit, postmodo semper eat.\nFelices populos, sua si nunc commoda noscant:\nCommoda, quae stupidum vilia vulgus habet.\nFelices urbes, si leges artibus ornent:\nSi studiis iustus non adim atur honos.\nMitibus his studiis legum venerana potestas,\nIuaque cum bellis, arsque togata viget.\nMitibus his studiis mores addiscere vitae;\nNaturaeque iubet mystica iura Deus.\nMitibus his studiis servantur pacta, fidesque:\nMagnorumque Ducum conciliatur amor.\nUrbs etiam dives pecoris ditissma frugum;\nIngeniis dives, dives abundat equis.\nEdidit Albertum vetus hic stirps nomine Magnum:\nQuo prior in nostra non fuit alter humo.\nCuius si cuperem laudes aequare canendo:\nMentis inops dic ar non meminisse mei.\nIlle vir est: studio qui continuoque labore\nNaturae nobis abdita nosse dedit.\nStat rebus contenta suis imperdita fama:\nGloria non ullo stat moritura die.\nSingula quid referam? seu moenia, sive domorum,\nSeu populi cultus, munditiesue placent:\nSeu circum fusos pagos, urbesque propinquas:\nSeu magis artifices, sive requiris opes:\nDispeream, nisi sit satis his quoque dotibus aucta:\nExiguo virtus sub lare saepe latet.\nArcibus aequandas urbs in se continet aedes:\nInstructas opibus sic satis, atque viris.\nRespicit occiduum qua parte feracior axem:\nArx super egesto condita colle iacet.","prev":{"citation":"Operum pars prima 5.8.182-225","label":"NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUARTUS., AD ANDREAM CRUSIUM., lines 5.8.182-5.8.225","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/5.8.182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/5.8.182"},"next":{"citation":"Operum pars prima 5.8.269-314","label":"NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUARTUS., AD ANDREAM CRUSIUM., lines 5.8.269-5.8.314","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/5.8.269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/5.8.269"},"credit":{"text":"Nikolaus Reusner, Operum pars prima. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnerprima_1.xml","quality":"ocr"}}