{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum pars secunda 1.1.4-6","citation":"Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 1.1.4-6","ref":"1.1.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/1.1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/1.1.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/1.1.4.md","author":{"name":"Nikolaus Reusner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner"},"work":{"title":"Operum pars secunda","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda","urn":null},"verse":false,"words":375,"text":"Quod si vero ea quoque Philosophiae pars, quae virtutis continet, et officii ac bene vivendi disciplinam, recte consideretur: sane in ea multum quoque occupari Poeticam nullo modo negari potest. Nam et haec una est disciplina, quae ex animis hominum vitia radicitus evellit: quae inserit virtutes: quae ad humanitatem et modestiam animique magnitudinem perducit: quae medetur mentibus; solicitudines detrahit: cupiditatibus liberat: pellit timores: omnia denique adiumenta et auxilia bene beateque vivendi suppeditat atque largitur. Ex quo est praeclarum illud apud Strabonem Poeseos elogium: … (inquit) … Quo magis admiranda vel potius detestanda esse videtur opinio eorum, qui arte hanc pulcherrimam ac divino munere nobis concessam, saltem ob fabulas et commenta, non modo parvi pendunt: sed plerunque etiam (si diis placet) in sermonibus vituperant. Quasi vero fabellis nudis et inanibus Poetica solum delectetur; neque potius Philosophiae arcana in se continear quam plurima: quae profanis oculis et impuris mentibus non ita facile patent: a quorum contaminato spiritu ne ea adhuc magis sordescant: fabulatum specie haec ipsa ceu mysteria quae dam sacrosancta, ita velat atque obumbrat Poetica: ut a bonis mentibus tamen ea recte intelligantur: non sine voluptate aliqua et delectatione: quam haud vulgarem parit non modo lepidis fabulis aspersa, sed et numeris vocibusque apte constructa oratio: quae miram infundit auribus animisque iucunditatem: multoque facilius et expeditius rudes animos excolie atque expolit: eosque a rerum humilium studio, d morum et virtutis decus, et excellentem magnarum rerum cupiditatem secum avocat. Quid? quod eadem Philosophiae pars, quae Poesis vocatur, non modo historiae sed Theologiae quoque plurimum praesidii et adumeti affert; dum heroes et laude dignos viros, corumque res praeclare et fortiter gestas carminibus suis celebrat: ac simul Dei ipsius gloriam omnibus modis, quantum in se est, reddere conatur illustriorem: idque non sine numine et afflatu quodam divino: ex quo Poetae vates dicuntur, tanquam …, ut Socrates apud Platonem in Ione nominat. Atque hunc quidem finem, quem dixi, Poetis bonis ceu divinis vatibus propositum esse, scite admodum et eleganter idem docet Flaccus in Epistola quadam: Os tenerum pueri balbumque poeta figurat: Torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem: Mox etiam pectus praeceptis format amicis, Asperitatis et invidiae corrector, et irae: Recte facta refert: orientia tempora notis Instruit exemplis: inopem solatur, et aegrum. Castis cum pueris ignara puella mariti Disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset?","prev":{"citation":"Operum pars secunda 1.1.1-3","label":"1.1.1 to 1.1.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/1.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/1.1.1"},"next":{"citation":"Operum pars secunda 1.1.7-9","label":"1.1.7 to 1.1.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/1.1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/1.1.7"},"credit":{"text":"Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml","quality":"ocr"}}