{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum pars secunda 11.8","citation":"Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 11.8","ref":"11.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/11.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/11.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/11.8.md","author":{"name":"Nikolaus Reusner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner"},"work":{"title":"Operum pars secunda","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda","urn":null},"verse":true,"words":275,"text":"Tria sunt mala, Aequor, Ignis, atque Foemina:\nVerum ne dicit Comicus? non arbitror.\nAqua omnium est rerum optima (inquit Pindarus)\nAuroque longe praestat ignis splenaido:\nPrincipia sunt haec omnum rerum duo\nCorporea; quae vitam propagant et forvent\nMortalium. ceu nascitur quondam Venus\nMari, Saturnus quod genitalibus patris\nCoeli amputatis polluit impius sui.\nSic maximum vitae bonum sunt nuptiae;\nQuum vir bonus dulci potitur coniuge:\nQuae firmamentum est unicum familiae,\nColumen domus, lecti iugalis gaudium,\nCurae levamen, et vitae adiutorium,\nCordisque MARGARITA dives, unio\nSola unionum una omnium pulcerrima.\nNon igne, non aqua magis in mundo est opus,\nQuam coniugum sancta piorum copula:\nQua vita semper sobole reparatur nova\nHumana, quum mors falce nos metit sua.\nNimirum hoc est, sapiens quod olim antiquitas\nIgnem sacris, aquamque nuptialibus\nPraeferre suevit, et domi solennia\nApponere haec nuptae novae donaria:\nHoc veluti sacramento firmans foederae\nConnubialia, et legem sic dans tori:\nUt pura sit fides, amorque candidus,\nDivulsus haud querimoniis unquam malis:\nCeu purgat Ignis, expiat lustratque Aqua.\nTu SPONSE nuptam dum tibi quaeris novam,\nPulcram, piam, probam, pudicam virginem;\nMores fidesque quam decent; metus Dei,\nParentum amor, propinquorum concordia,\nEt cura cui domus placent; recte facis,\nSanctis Dei aeterni obsecundans legibus.\nNam consulens famae tuae, dum saeculum\nPraesens honoras, provides in posterum.\nMaritas es iam, mox fies (opto) pater:\nUtrunque nomen dulce, utrunque amabile est.\nMultos per annos sic tua cum coniuge\nVives beatus in tuis hic liberis;\nAqua fruens et Igne: sanus corpore\nEt mente; cunctis affluens vitae bonis.\nSors haec piorum est coniugum: praeter Deum\n(O tuta res!) nil in mundo timentium.\nI nunc, malum dic nuptias. nam vertus\nTria sunt bona, Aequor, Ignis, atque Foemina.","prev":{"citation":"Operum pars secunda 11.7","label":"NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII SILVARUM LIBER., Poem 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/11.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/11.7"},"next":{"citation":"Operum pars secunda 11.9","label":"NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII SILVARUM LIBER., Poem 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/11.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/11.9"},"credit":{"text":"Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml","quality":"ocr"}}