{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum pars secunda 2.2.46-81","citation":"Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 2.2.46-81","ref":"2.2.46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/2.2.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/2.2.46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/2.2.46.md","author":{"name":"Nikolaus Reusner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner"},"work":{"title":"Operum pars secunda","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda","urn":null},"verse":true,"words":235,"text":"Testatur labor hoc meus, et levidensis opella:\nQuae nunc in lucem prodit, coelestibus aequis,\nAuspicio vulgata meo: nam carmine vitam\nEt laudes, rerumque notavi illustria gesta\nHeroum summorum, Augustorumque potentum:\nQuos penes imperii Romani summa potestas\nPer tot secla fuit: sunt hic sua praemia laudi,\nSunt vitio: nihil hic fictum: sunt omnia vera.\nScilicet hoc opus, o Romani maxime rector\nImperii specie exiguum, parvumque labore,\nQua fas est, humili mentis pietate, fideque\nSubmissa, natis illustribus offero: sacrum\nDedico; Caesareoque tuendum mitto favori.\nDignum opus excelsi divina principis arte:\nCui populos, regnique Deus commisit habenas,\nOrbe sub immenso: veterum monumenta virorum,\nMagnanimosque duces, totiusque ordine gentis\nMores, et studia, et laudes, et praelia nosse.\nSic o sic divine AUGUSTE, et maxime mundi\nArbiter, immenso maior virtutibus orbe,\nQuem regis: o Patriae Pater, et spes unica nostri:\nAdsis o divine favens: vultuque benigno\nAspice, quae ferimus, tenui munuscula cultu:\nDa facilem cursum, atque audacibus annue coeptis.\nNon ego divitias, non auri munera capto,\nFallaces imitata hamos: sat dives habebor,\nSat felix (contenta suo namque optima vita est)\nSi mihi contigerit placatum numen habere\nCaesareum: vultuque capi mea dona sereno.\nQuod si doctrinae titulos, et nomen honoris\n(Argumentum ingens facti) te dante reportem:\nAmplius haud voti deerit pars debita nostri.\nAude magnanime o Caesar (sic Caesare dignum est,\nPraemia virtuti crescenti iusta referre)\nAude iam contemnere opes: et te quoque dignum\nFinge Deo: rebusque veni non asper egenis.","prev":{"citation":"Operum pars secunda 2.2.1-45","label":"NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII EPICORUM LIBER PRIMUS., Poem 2, lines 2.2.1-2.2.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/2.2.1"},"next":{"citation":"Operum pars secunda 2.3.1-44","label":"NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII EPICORUM LIBER PRIMUS., IN NUPTIAS PHILIPPI LUDOVICI PALATINI Comitis, Boiariaeque Ducis: et ANNAE, lines 2.3.1-2.3.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/2.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/2.3.1"},"credit":{"text":"Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml","quality":"ocr"}}