{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum pars secunda 2.3.133-180","citation":"Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 2.3.133-180","ref":"2.3.133","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/2.3.133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/2.3.133","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/2.3.133.md","author":{"name":"Nikolaus Reusner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner"},"work":{"title":"Operum pars secunda","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda","urn":null},"verse":true,"words":305,"text":"Sed non prima fuit Boiorum haec patria: sed quae\nSaltibus Hercinii nemoris latet undique clausa:\nFertilis uberibus terris: quamque aspicit extra\nSolis ad occasum, fluviorum maximus Ister:\nUnde loci priscum signat Boiemia nomen:\nQuamvis mutatis cultoribus: hic caput orae\nBoius auspiciis statuit felicibus urbem:\nA cuius Boiobinum quoque nomine dicta est.\nTandem extra Herciniam delati sedibus oram;\nFinitimas coluere plagas: qua labitur intra\nFecundis Alemannus aquis, et Noricus Ister?\nQuaque vides septem labens Rhedonesse Triones.\nHae Boiis propriae sedes, hinc CAROLUS ortus\nMaximus antiquo Boiorum fanguine Caesar:\nPIPINUSque pater, fama super aethera notus:\nHinc avus insignis spoliis MARTELLUS opimis:\nHinc THEodo Magnus, genus a quo principe Boium,\nSed quid ego haec tandem nequicquam antiqua revolve?\nQuidve moror? factis animus propioribus instat\nHerorum; claro Boium qui sanguine creti;\nEgregiis totum complerunt laudibus orbem:\nQuorum certa domus constas, certique penates.\nPrimus in his Boiae gentis pater, et novus auctor;\nFrancigena (ut perhibent) LUItholdus Caesare cretus,\nFervidus ingeni: clypeoque insigne paternum\nAureus, et vasto leo cernuus oris hiatu,\nEmicat; Herculeae monimentum laudis avitum.\nIlle ferox animis, et vinci nescius armis;\nMilitiam, et grave Martis opus tractare ferendo\nGaudet: et agmen agens equitum, peditumque catervas;\nIndomitis infert Ugris lacrimabile bellum:\nCaesareas acies, cognataque castra secutus.\nNon hic terga fugae, sed apertae pectora pugna\nPraebuit; et saevo magna vi restitit hosti:\nAsseruitque decus patriae discrimine longo.\nDonec tandem hosti pugna congressus iniqua;\nQua Boiis acres Anasis disterminat Hunnos;\nCum Ducibus magnis, populoque, et milite fesso\nOccidit, adverso (miserabile) saucius ictu:\nReddidit et patriae fuso cum sanguine vitam.\nFilius hinc capit ARNOLphus moderamina rerum:\nFortis, et invictus bello: quem iustus in Ugros\nFert dolor; et meritas stimulis haud mollibus iras\nExcitat, amissi bello iactura parentis,\nCommunisque salus patriae: scit Noricus Oenus,\nMagnanimi quid tunc Mars Principis egerit illic,\nQuotque neci dederit; quot victos strage cruenta,\nEnse suo factos calcarit victor acervos.","prev":{"citation":"Operum pars secunda 2.3.90-132","label":"NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII EPICORUM LIBER PRIMUS., IN NUPTIAS PHILIPPI LUDOVICI PALATINI Comitis, Boiariaeque Ducis: et ANNAE, lines 2.3.90-2.3.132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/2.3.90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/2.3.90"},"next":{"citation":"Operum pars secunda 2.3.181-229","label":"NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII EPICORUM LIBER PRIMUS., IN NUPTIAS PHILIPPI LUDOVICI PALATINI Comitis, Boiariaeque Ducis: et ANNAE, lines 2.3.181-2.3.229","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/2.3.181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/2.3.181"},"credit":{"text":"Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml","quality":"ocr"}}