{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum pars secunda 2.3.510-555","citation":"Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 2.3.510-555","ref":"2.3.510","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/2.3.510","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/2.3.510","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/2.3.510.md","author":{"name":"Nikolaus Reusner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner"},"work":{"title":"Operum pars secunda","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda","urn":null},"verse":true,"words":292,"text":"Vasta iacet mediis Belgarum finibus ora;\nOceani iuxta fontem, Solemque cadentem:\nTerra antiqua, potens armis, atque ubere glebae:\nMenapii coluere viri: nunc plurima genti\nNomina: diversis sed enim post tempore longo\nPrincipibus regnata fuit: quos incluta bello\nGelria iactat avos: et Rheni flumina circum\nClivia (Martigenae quorum pars magna Sicambri)\nQuosque secans undoso interluit agmine Mosa:\nQui Ruram, Iulamque bibunt: montosaque iuxta\nOppida, qua vitreo decurrit flumine Lippa.\nIlla parens regum tellus; qui Marte potentes,\nAspera victrici gesserunt praelia dextra:\nIustitiaque feros populos, et legibus aequis\nFormarunt primi vitae melioris ad usum.\nSed veterum nunc fama ducum est obscurior annis.\nQuandoquidem, quamvis populis, opibusque potente:\nSacrorum officio vatum per carmina facto,\nEgregii Heroes caruerunt tempore longo.\nTempus edax rerum, gemmas consumit, et aurum:\nDurat opus vatum; fit vivax carmine virtus.\nSed non est animus percurrere singula versu;\nQuae memoranda forent: sat erit, si carmine Sponsae\nEt genus, et prisca sobolem de stirpe parentum\nExpediam; et primae revocem cunabula gentis.\nHanc veterum illustri Chamavorum sanguine cretam\nSaxonas occiduae gens incola nominat orae)\nAccipimus: seriemque domo deducere Marcae\nAntiqua; longo qua patres ordine ducti\nInsignes atavi factis, et equestribus armis;\nImmortale decus genti, nomenque dederunt:\nUnde etiam longi titulum gessere nepotes.\nNomina neu referam longum collecta per aevum:\nQuis nescit geminos fratres, duo fulmina belli?\nPar bene compositum, totidem virtutibus aequum;\n(Ledaeos dicas, concordia sidera, fratres)\nTe iuvenum Princeps o ADOLphe, Ducum pater: et te\nPacis, et armorum studiis EBERharde potentem:\nAmbos innocuos, cultores numinis ambos.\nQui vigor ingenii? celsi qui pectoris ardor?\nQuae virtus? et quae magnis mens ardua rebus?\nQuae vis, quae doctae tandem solertia mentis?\nVos quoties Amisus vidit, patriusque Visurgis\nMilitiam petere: et Martis fera praelia adire\nSanguinei; et sumptis vires ostendere in armis:\nAeratasque acies, et equestres ducere turmas;","prev":{"citation":"Operum pars secunda 2.3.465-509","label":"NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII EPICORUM LIBER PRIMUS., IN NUPTIAS PHILIPPI LUDOVICI PALATINI Comitis, Boiariaeque Ducis: et ANNAE, lines 2.3.465-2.3.509","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/2.3.465","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/2.3.465"},"next":{"citation":"Operum pars secunda 2.3.556-600","label":"NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII EPICORUM LIBER PRIMUS., IN NUPTIAS PHILIPPI LUDOVICI PALATINI Comitis, Boiariaeque Ducis: et ANNAE, lines 2.3.556-2.3.600","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/2.3.556","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/2.3.556"},"credit":{"text":"Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml","quality":"ocr"}}