{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historiarum libri IV 3.3.1-9","citation":"Nithardus, Historiarum libri IV 3.3.1-9","ref":"3.3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/3.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/3.3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/3.3.1.md","author":{"name":"Nithardus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus"},"work":{"title":"Historiarum libri IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Ergo tam pro fratris adiutorio quam et, ut hos, si ad illum venire vellent, recipere posset, ad Sanctum Quintinum iter direxit. Quo quidem Hugonem, sicut mandaverat, obviam habuit et inde in partes Traiecti iter direxit. Lodharius autem, ut haec audivit, omisso Lodhuvico, quem paulo ante persequi statuerat, a Warmatia ad conventum, quod Teotonis-villam indixerat , iter arripuit et, qualiter super Karolum irrueret, intendit. Quod cum Karolus in Wasiticum didicisset, Hugonem et Adhelardum ad Gislebertum una cum ceteris, quos foedere, quo valerent, sibi adnecterent, direxit. Rabanonem etiam ad Lodhuvicum dirigens mandat, qualiter pro suo adiutorio illis in partibus isset, quod Lodharius audiens, illo omisso, supra se cum omnibus copiis ire pararet, monensque ac deprecatur, ut, quantotius posset, solito more adiutorium illi praebere studeret. Insuper autem Exemenonem venerabilem episcopum ad Lodharium direxit, solito more humiliter praecepit, ut roget, ut obsecret, meminerit, quod frater filiolusque eius sit; meminerit, quae pater inter illos statuerat, quae tam is quam et sui inter illos iuraverant; meminerit, quod novissime iudicio Dei inter illos voluntas eius declarata sit; et si horum omnium recordare nolit, cesset a persecutione sanctae Dei ecclesiae, misereatur pauperum, viduarum orfanorumque et regnum a patre suo consensu sibi datum ut ingrediatur omittat, ne forte iterato populum Christianum ad cedem mutuam confluere compellat. Et his ita compositis idem ipse Parisiacam urbem adiit tam fratris sui Lodhuvici adventum quam et ceteros fideles suos, quos undique convocaverat , praestolaturus. Quod cum Lodharius didicisset , ad eandem urbem iter direxit; habebat enim tam Saxonum quam et Austrasiorum nec non et de Alamannis partem haud modicam secum, horumque auxilio praemaxime confisus ad Sanctum Dyonisium venit. Reppererat autem inibi naves plus minus XXti; insuper quoque Sequana, uti mense Septembrio solet, exigua erat transitumque perfacilem praestabat.","prev":{"citation":"Historiarum libri IV 3.2.13-21","label":"3.2.13 to 3.2.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/3.2.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/3.2.13"},"next":{"citation":"Historiarum libri IV 3.3.10-17","label":"3.3.10 to 3.3.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/3.3.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/3.3.10"},"credit":{"text":"Nithardus, Historiarum libri IV. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000945.zip","quality":"proofread"}}