{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historiarum libri IV 3.5.1-12","citation":"Nithardus, Historiarum libri IV 3.5.1-12","ref":"3.5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/3.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/3.5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/3.5.1.md","author":{"name":"Nithardus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus"},"work":{"title":"Historiarum libri IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Ergo XVI. Kal. Marcii Lodhuvicus et Karolus in civitate quae olim Argentaria vocabatur, nunc autem Strazburg vulgo dicitur, convenerunt et sacramenta, quae subter notata sunt, Lodhuvicus Romana, Karolus vero Teudisca lingua iuraverunt. Ac sic ante sacramentum circumfusam plebem, alter Teudisca, alter Romana lingua alloquuti sunt. Lodhuvicus autem, quia maior natu, prior exorsus sic coepit: 'Quotiens Lodharius me et hunc fratrem meum post obitum patris nostri insectando usque ad internecionem delere conatus sit, nostis. Cum autem nec fraternitas nec Christianitas nec quodlibet ingenium, salva iusticia ut pax inter nos esset, adiuvare posset, tandem coacti rem ad iuditium omnipotentis Dei detulimus, ut suo nutu, quid cuique deberetur , contenti essemus. In quo nos, sicut nostis, per misericordiam Dei victores extitimus, is autem victus una cum suis quo valuit secessit. Hinc vero fraterno amore correpti nec non et super populum Christianum conpassi persequi atque delere illos noluimus, sed hactenus sicut et antea, ut saltem deinde cuique sua iusticia cederetur, mandavimus. At ille post haec non contentus iudicio divino, sed hostili manu iterum et me et hunc fratrem meum persequi non cessat, insuper et populum nostrum incendiis, rapinis cedibusque devastat ; quam ob rem nunc necessitate coacti convenimus et, quoniam vos de nostra stabili fide ac firma fraternitate dubitare credimus, hoc sacramentum inter nos in conspectu vestro iurare decrevimus. Non qualibet iniqua cupiditate illecti hoc agimus, sed ut certiores, si Deus nobis vestro adiutorio quietem dederit, de communi profectu simus. Si autem, quod absit, sacramentum, quod fratri meo iuravero, violare praesumpsero, a subditione mea nec non et a iuramento, quod mihi iurastis, unumquemque vestrum absolvo'. Cumque Karolus haec eadem verba Romana lingua perorasset, Lodhuvicus, quoniam maior natu erat, prior haec deinde se servaturum testatus est: 'Pro Deo amur et pro Christian poblo et nostro commun saluament, d’ist di in auant, in quant Deus sauir et podir me dunat, si saluarai eo cist meon fradre Karlo et in aiudha et in cadhuna cosa, si cum om per dreit son fradra salvar dist, in o quid il mi altresi fazet; et ab Ludher nul plaid numquam prindrai, qui meon uol cist meon fradre Karle in damno sit'.","prev":{"citation":"Historiarum libri IV 3.4","label":"Liber Tertius.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/3.4"},"next":{"citation":"Historiarum libri IV 3.5.13-20","label":"3.5.13 to 3.5.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/3.5.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/3.5.13"},"credit":{"text":"Nithardus, Historiarum libri IV. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000945.zip","quality":"proofread"}}