{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historiarum libri IV 4.1","citation":"Nithardus, Historiarum libri IV 4.1","ref":"4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/4.1.md","author":{"name":"Nithardus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus"},"work":{"title":"Historiarum libri IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Usque Lodhuvicus et Karolus Lodharium a regno suo abisse certis indiciis cognovere, Aquis palatium, quod tunc sedes prima Frantiae erat, petentes, sequenti vero die, quid consultius de populo ac regno a fratre relicto agendum videretur, deliberaturi. Et quidem primum visum est, ut rem ad episeopos sacerdotesque, quorum aderat pars maxima, conferrent, ut illorum consultu veluti numine divino harum rerum exordium atque auctoritas proderetur. Et hoc illis, quoniam merito ratum videbatur, commissum est. Quibus ab initio gesta Lodharii considerantibus, quomodo patrem suum regno pepulerit, quoties populum Christianum periurum sua cupiditate effecerit, quoties idem ipse hoc, quod patri fratribusque iuraverat, frustraverit, quoties post patris obitum fratres suos exhereditare atque delere temptasset, quota homicidia, adulteria, incendia omnigenaque facinora universalis ecclesia sua nefandissima cupiditate perpessa sit, insuper autem neque scientiam gubernandi rem publicam illum habere nec quoddam vestigium bone voluntatis in sua gubernatione quemlibet invenire posse ferebant. Quibus ex causis non inmerito, sed iusto Dei omnipotentis iudicio primum a proelio et secundo a proprio regno fugam illum inisse aiebant. Ergo omnibus unanimiter visum est atque consentiunt, quod ob suam nequitiam vindicta Dei illum eiecerit regnumque fratribus suis melioribus se iuste ad regendum tradiderit. Verumtamen haudquaquam illis hanc licentiam dedere, donec palam illos percontati sunt, utrum illud per vestigia fratris eiecti an secundum Dei voluntatem regere voluissent . Respondentibus autem, in quantum nosse ac posse Deus illis concederet, secundum suam voluntatem se et suos gubernare et regere velle aiunt: 'Et auctoritate divina, ut illud suscipiatis et secundum Dei voluntatem illud regatis, monemus, ortamur atque praecipimus'. Hinc autem uterque illorum duodecim e suis ad hoc opus elegit, quorum unus extiti; et sicut illis congruum, ut inter illos hoc regnum divideretur, visum est, contenti sunt; in qua divisione non tantum fertilitas aut equa portio regni, quantum affinitas et congruentia cuiusque aptata est. Evenitque Lodhuvico omnis Frisia et cetera.......... Karolo vero..........","prev":{"citation":"Historiarum libri IV 4.pr","label":"Liber Quartus.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/4.pr","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/4.pr"},"next":{"citation":"Historiarum libri IV 4.2","label":"Liber Quartus.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/4.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/4.2"},"credit":{"text":"Nithardus, Historiarum libri IV. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000945.zip","quality":"proofread"}}