{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 100-2","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 100-2","ref":"100-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/100-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/100-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/100-2.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"mendationem Cannegieteri Quae tibi fors dederit tabulis suprema notato Augendo servo Mirae quidem sensus facilitati perspicuitatique, quam iactat plurima obstant. Quorum primum illud est, quod pro su prema, si notet ea, quae ultimo loco, vel inter heredes, vel in testamenti tabulis scripta sunt, dicendum esset extrema. Cicero, extrema pageila pupugit me chirographo tuo. Igitu vel illud vocabulum suprima, indieat coniungendum esse cum forte, ut sors suprema sit hereditas, quod recte vidit Cl. Arn tzenius. Suetonius OCtav. 66. suprema iudicia amicorum morosissime pensitavit. Deinde, augere aliquem non absolute, ut arbitramur, dici potest, sed requirit Ablativum rei, qua aliquem auctum esse dicimus. Ciero post Redit. in Sen. cap. 1 quorum beneficio et haec tenuimus, et ceteris rebus aucti sumus. Dicit Cannegieterus; augetur servus unice data libertate, hoc igitur erat addendum, nam simpliciter augere servum non potest esse, libertatem ei donare. Lib. III. Dist. XIV Multorum disce exemplo quae facta sequaris etc. Rationem reddit Anonymus p. 590. cur ad exempla multorum provocet Cato: „quoniam quae plane singularia, quaeque „rarissime, aut vix semel iterumque, in universa omnium vita „hominum occurrunt, ut etc. non ita tuto aut utiliter in mo„rum morum exemplar trahere et adhibere poteris, atque ea \"quae multorum exemplo, sive laudabili, sive iure merito \"que reprehendendo, firmius iam quasi stabilita, in nostrum, „in aliorum sint commodum, atque in commune emolumer „tum melius cessura. “ Ausim affirmare, de his Calonem eo tempore non cogitasse, non magis quam Ciceronem, eum p. Arch. c. 6. diceret, num nisi multorum praeceptis, multisque lit teris mihi ab adolescentia suasissem. Una vera ratio est, quo niam virtus admiratores multos, vitium vituperatores mul tos semper habuit. Lib. IV. Dist. XLVII Quum tibi sit coniunx ne res et fama laboret Vitandum ducas inimicum nomen amici. Explicationem loci, a Staligero et Opitio sumtam, mira con","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 100","label":"USUS OPII SALUBRIS ET NOXIUS IN MOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/100"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 101","label":"USUS OPII SALUBRIS ET NOXIUS IN MOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/101"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}