{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 106","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 106","ref":"106","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/106","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/106.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Pars sequitur illa Vossiam libri de hi storicis graecis, quae de nostro Palaephato est. Haec ita que ipsum textum antecedunt, de quo notisque Fischerianis satis, ut opinor, dictum est. Claudit opus denique index, de quo nihil dicimus praeter id, eum talem esse, qui praestai tiae totius operis conveniat. Est enim accurate et diligenter ser iptus, omnes voces Palaephati suo ordine digestas, annotatiunculas quoque de nominibus propriis rerum quae ibi occurrunt elegantes, continet, et non tironibus solum scriptus. Disserit itaque V. D. quaedam, eaque valde accurata ad Fratrem Io. Albert. Christoph. de editionibus Palaephati. Nam ut ingenue dicamus, id, ut est summe necessarium, ita inprimis in vulgaribus auctorum, quos classicos appellamus, editionibus, saepe totum negligitur. Inde fit, ut cum nihil nobis debeat magis perspectum esse, quam genealogia quaedam et expresiorum et manuscriptorum exemplarium, saepe nihil hoc obscurius sit. Quo sublato unico, tota critica ars in vanum adhibetur, fiuntque emendationes, quas dicunt ex ingenio, quibus certe nihil peius. Saepe ego mecum admiratus sum, aut potius indignatus negligentiae hac in re, et scribarum, et priorum editorum. Oportuisset enim utrosque oculis quasi sistere, accurata enarratione eos codices, unde sua descripserint. Quod si illi ab omni tempore secis sent, nec nobis multa loca, quae nunc pro desperatis haben tur, facilia ad emendandum essent; sciremus enim quae huic vel illi scribae propria suerint, quo facto fatile deindo e cete ris quae animadvertissemus, etiam in reliquis indicare pos semus. Nunc vero hac ipsa incuria nilul incertius magisque lubricum in tota critica habemus, quam illam ipsam histo riam codicum. Idem etiam desideres in primis editoribu auctorum, qui praeter parvulam praefationem nihil lucis ad ipsum Auctorem afferunt. Hos ergo si nihil aliud, tamen hoc oportuisset, disserere quaedam de codicibus, unde sua hausis sent.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 105","label":"PALAEPHATI DE INCREDIBILIBUS HISTORIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/105"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 107","label":"PALAEPHATI DE INCREDIBILIBUS HISTORIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/107"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}