{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 129","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 129","ref":"129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/129.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":270,"text":"Leopol dus et Agnes cum aliquando per fenestram prospectrrens contigit ut velum Agnetis vento raperetur, quod nono anne post, Leopoldus in venatione a ve tagis indagatum sambuco cum inhaere et, invenit. Quam historiolam falsam multi putaverunt; habet enim in se aliquid sublesti, et si maxime ita est, nihil miri habet praeter fortunam. Nam neque in liplomate apotheoseos, bullam canonirationis vocant, mentisit; neque in litteris, quae ad constitutionem Abbatiae pertinent; quin neque in Chronieo Neoburgensi vetustissimae originis: aliud quoque, quod auctor clarissimus consuluit, pariter ea de re silet, nec inter reliquias sanctorum, quae in illo codice recensentur, huius mentio ulla fit. Neque de ipse tempore satis auctores conveniunt; etsi, quod tantum anno differunt, ferendum hoc esset. Maxima dubitatio inde est, quod etiam de aliis monasteriis pariles historiolae circumfe runtur. Auctor noster, ut defendat eam, auctoritatem actorum canonizationis, itemque summarii Ricardi, ac qualis his temporibus scriptoris, allegat: quae omnia veran esse rem fortasse demonstrant; ut plus sit quam fortuitus casus, nequaquam. Litterae fundationis quod ea de re nihi habent, auctor modestiae Leopoldi tribuit; adde quod nec ipse fortasse Leopoldus ei rei quicquam singula e aut divinum inesse putavit. Dploma quod ea de re tacet, brevitati referendum auctor putat. Aliae quoque res anti quissimae in eo templo reperiuntur, ut statuae Agnetis es Leopoldi, sed posterioris aetatis opera, quae, ut auctores loci, saeri aedificii specem manibus gerunt. Sunt quoque in fenestris Sanerucensibus vitra octo, quae monasteria Sancrucense et Neoburgense, Leopuldum cum coniuge et filiis quatuor, non tamen se vato annorum inter eos ordine, exhi bent. Haec e prolegomeno primo excerpere placuit, quod digna memoratu visa sunt; cetera si quis cognoscere avet, apud auctores inveniet.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 128","label":"ERUBIIUROMS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/128"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 130","label":"ERUBIIUROMS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/130"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}