{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 132","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 132","ref":"132","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/132","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/132.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"Sunt tamen qui dubitent, an ille revera vixe it, aut errori fortasse histori co originem debeat. Sequitur Popponis alius imago quem Leopoldi pulcri filium; episcopumque Trevirensem pr. edicat, aiuntque eum frari Leopoldo Sancto, Axzonem, virum nobilem cum ala equitum auxilio misisse, cuins forti Leopoldus opera usus sit. quae res ibi cernitur expressa Ve um cum constet, nullum eo tempore Popponem Treviris fuisse Archiepiscopum, Poppo ille e cognomine Leopoldi Ill. filio videtur ortum traxisse, quale quid in obscurissima eorum temporum historia minime rarum est. Lenpoldus S. cum filiis, et e longinquo Sancrucense et Neoburgense monaste rium. Adalbertus postea, fillus eius natu maximus. Is cum a Boricho; qui Hungaros exciebat, bello peteretur, Adalbertum sororis suae maritum evocavit, fortem militem. Haec pictura exhibet. Leopoldus II. Largus, Sancti filius, qui patrisuccessit, et Henrico Saxon. Bavariaeque duce proscripto Barariam quoque accepit. Hinc scutum tripartitum, cum insignibus utrisque. Pingitur Ratisbonam, quam obsedit, obequitans, hianc enim bis cepit tumultuantem. Otto deinceps Frisingensis, tertius Sancti filius, cum insignibus episcopalibus. Oppida et castella quae cernuntur, Frisinga et coenobium Morimundense, aut etiam Neoburgense, cui aliquando praefuit, esse videntur. Pius episcopus fertur fuisse Quartus ordine nascendi Henricus est, cui tamen in tabella praemittitur frater Conradus, Episcopus Salisburgensis, cum insignibus dignitatis, et comitatu. Ernestus IV. iuvenis, quod venator esset, exprimitur cervum venabulo traiecturus, Henricus, dictus Iasomirgott; (quod saepe si quid affirmare dicere soleret, Ia so mir Gott sc. heise, i. e. ita me deus adiuvet.) ducale decus in Austriam intulit. Fridericus enim Barbarossa, Henricum Leonem ducatu Bavariae privavit, eumque in hunc transtulit. Quae res deinde sic composita est, ut uterque aliquid retineret. Is, qui eo iure dux erat, ut post Electores primo loco esset, Archidux appellatus est. Tabula binas naver naves habet, quia cum Conrado III. in terram sanctam navi gavit, mortuus ao. 1177. Leopoldus Virtuosus, cum in obsidione Ptolemaidis ita fortiter dimicaret, ut vestis alba sanguine undique sparsa esset excepto loco quo fascia militaris pendebat, in memoriam rei fasciam candidam, quae clypeum ru peum intersecaret, a Friderico Imp. accepisse dicitur, u otiam in tabula est. Qua in re quid verum sit, alibi se disputaturum auctor ostendit. Mortuus est 1194.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 131","label":"ERUBIIUROMS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/131"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 133","label":"ERUBIIUROMS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/133"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}