{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 14","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/14.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Praeter haec vero ad eius aestimationem nihil requiritur: quamprimum enim constat, duobus casibus massas corporum et a igmina velocitatum sumta aequali tempore, non differre; vires etiam necessario aequales esse, ipsa virium communis notio insinuat Sint ergo duae vires Petp, velocitates ab his progna tae, G, g; tempora per quae generantur Tet1, (possunt autem G etg, nec non T et t significare quantitates ordinarias, vel infinite parvas,) massae in quas vires agunt M etm. indicent porro litterae A et B functiones magnitudinum, cui praefiguntur, quomodo demum cunque compositas ex his et constantibus. Itaque poterit formari haec analogia P. ν=MAGBT. m. Ag. Bt: quae omnes casus com plectitur, qui hic occurrere possunt. Existente enim T=8, BYet Bt, utpote eaedem functiones eiusdem quantitatis per divisionem antecedentis et consequentis secundae ratio nis tolli queunt: ita ut hoc casu vires sint in ratione composita massarum et functionum quarundam incrementorum velocitatis: uti oportet. Si praeterea est G =g, AG et Ag quoque divisione tollentur; potentiis tum in sola rationi massarum constitutis: et sic de reliquis. Hinc elucet, lit teram A ipsis G et j praefixam non posse diversas harun functiones significare: hoc enim posito, aequalitas ipsarum G et g ad eas eliminandas non conduceret: id quod tamer hic facto opus est; ne, ea non obstante, mensura virium G et g etiamnum pendeat. Idem perinde valet de fun ctionibus BT. Bt. Iam itaque explorandum est, an plures pro A et B possint substitui functiones an unicae, et quae eae sint? Fiat ergo P= M. AG. BT, et adplicetur haec ad casum propos. praeced. ubi virgam duobus corporibus aequalibus in fixam assumsimus, quae motu insito ex AB deferebatur in ab, et simul, motu a vi in D urgente concepto, provehoba tur in situm oy: velocitas ergo puncti d vel D inde genita est = -; ea vero, quae producitur in puncto bisecante e vel C est , quam facio 222, et erit producta oy do nec ab secet in I, G: z =.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 13-2","label":"Prop. 4. Problema","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/13-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/13-2"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 15","label":"Prop. 4. Problema","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/15"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}