{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 140-2","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 140-2","ref":"140-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/140-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/140-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/140-2.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Vult enim, caritatem obtinere ubique debere, hanc observari a suis, ab or thodoxis non item. Cuperi sequitur epistola, quae varia Velleii loca emendat. Eam sequuntur aliae eiusdem viri, dignae quae legantur; exempla enim sunt et doctrinae insig nis, et probitatis morum. Quibus sane epistolis varia Fabri cii scripta, sunt enim ad Fabricium scriptae, commemoran tur, illustranturque laudibus ac annotatiunculis, aliorumque etiam laborum, quos eruditi homines suscepturi sint, iniicitur mentio. Dulcis res iis, quibus monumenta doctorum viro rum grata sunt. Epistola alia cuiusdam viri docti, in stitutum praelegendorum iuventuti auctorum veterum, con tra quosdam inepte religiosos, optime defendit. quam ut secum revolvant ii, qui antiqua contemnunt, nec meliora substituunt, vehementer optamus. Sunt praeterea variae littorae a lo Grammio ad Fabricium scriptae, de optimis rebus, sed quae de gratia sua plurimum amitterent, si huc transferri paucis verbis deberent. Leibnitii quaedam inseruntur posthaec quibus huius viri imago quasi expressa est. Itaque, uti Plinius aliquo loco ait Natura nusquam magis, quam in minimis tota ost: ita quoque Leibnitii summum ingenium vel paucis his epistolis inest. Nobis vero ea praecipue placuit, qua de ordine disputat, quo sit procedendum in defendenda reli gione Christiana, Criticenque ad hanc rem utilissimam esse. Minus se nobis ea probabat, quae nescimus quam lenitaten adversus Pontificios suadet, quos ille ut optimi animi homi nes nobis depingit, praecipue Principes eorum nonnullos; non itaque nobis magnopere ab illis timendum esse.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 139-2","label":"HERCV SA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/139-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/139-2"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 541","label":"HERCV SA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/541","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/541"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}